Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

Romanorum Rex semper augustus ac Hungarie etc. rex, fidelibus suis comiti uel vicecomiti et Judicibus nobilium Comitatus („de Crasso" elmaradt az átiratban) Salutem et gráciám, dic.it nobis Andreas filius Andree dicti Cheph de Gerthianus, quomodo a pluribus temporibus puta a quinto uel sexto annis Stephanus filius petri de remethe, quasdam equacias suas sub terris ipsius Andree, ad preli­batam possessionem Gertianus spectantibus conseruaret, ac fruges suas et Jobagionum suorum depasci et anihilare fecisset et facérét indesinenter per quod sibi multa dampna et inJurias non modicas intulisset propria sua potencia mediante, Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vnum vei duos ex vobis transmittatis qui ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis, presentes autem Sigillo nostro maiori quo vt rex Hungarie vtimur fecimus consignari, dátum Bude feria secunda proxima post festum ascensionis domini, Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo sextodecimo regnorum nostrorum anno Hungarie XXX 0 romanorum vero sexto, Nos igitur mandatis vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes vt tenemur statim receptis literis, vnum ex nobis videlieet Michaelem Chepan vnaeum ladislao de pezer transmisimus, qui tandem exinde ad nos reuersy nobis vniformiter retulerunt eomodo quod ipsi ab omnibus quibus incubuisset palam et occulte talem sciuissent veritatem quod prefati equi equaciales ipsius magistri Stephani eidem Andree et per consequens Jobagionibus suis dampna non modica intulissent, ac Iniurias non modi­cas, Dátum in Mezeusomlio sabbato proximo post festum beati Joannis *) apostoli Anno domini Millesimo etc. quo supra. (Eredetije papíron a Kállay-család levéltárában. Muzeumi folyó­szám 796. Saec. XV. Hátán pecsét nyomával.) *) A Rogestrumban Jacobi, — és ez valószínűbb. Mert ha szt. János apostol napját vesszük, mely deczember 27-ikére esik, akkor a rákövetkező szombat már 1417-re esik, mi az évi kelettel nem egyez­nék. Tehát fent tollhiba lehet. Ortvay.

Next

/
Thumbnails
Contents