Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
reddi volumus presentanti, Dátum Constancie Octauo die testi Epiphaniarum domini. Anno eiusdem Millesimo Quadringentesimo Quintodecimo. Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. vicesimo octauo Romanorum vero quinto, Nos itaque Justis et Juris consonis peticionibus dicti Magistri ciuium nobis modo premisso porrectis fauorabiliter inclinati, verius tamen mandatis dicti Serenissimi domini nostri Regis in hac parte nobis iniunctis, humiliter vt tenemur obtemperantes, predictas literas eiusdem domini nostri Regis vt premittitur in personis dictorum vniuersorum Septemsedium Saxonum, exhibitas cum omni reuerencia acceptando, earum series de verbo ad verbum nil addito ni]que diminuto, presentibus literis nostris patentibus transscribi fecimus et transsumi, Mandatur igitur vobis vice wayuode, ac vniuersis vicecomitibus et Castellanis nostris, vestrasque vices gerentibusltem Ciuitatibus et liberis villis Ipsarumque Rectoribus Judicibus et villicis, ac Tributarijs sub Jurisdiccione nostre lionoris vbilibet in dictis partibus Transiluanis constitutis et constituendis presencium noticiam habituris, Nichilominus ceterorum dominorum fratrum que et Amicorum nostrorum amicicias et fraternitates requirimus, quatenus a modo et deinceps prefatos vniuersos Septemsedium Saxones, vei eorum alterum in eorum laudabilibus et antiquis^l ibér tat ibus, ac prerogatiuis modo premisso, per diuos Reges et signanter prefatum dominum nostrum Sigismundum Regem eis graciose concessis, semper et vbique tenere, conseruare ac defensare et vbi necesse et opportunum fuerit in dictis partibus Transiluanensibus contra omnes et singiilos Mercatores et signanter de Themeswar per omnia Juxta vigorem et continencias literarum dicti domini nostri Regis predictarum procedere dignemini velitis et debeatis. Presentes perlectas semper reddi petimus et volumus exhibenti, Dátum In Cybinio feria quarta proxima Ante festum sancti Michaelis Archangeli Anno domini supradicto. Kívül: Libertates contra Themesienses ne cum vlnis . . . pannos aut alia ponderabilia vendant. (Eredetije hártyán a szász nemzet szebeni levéltárában IV. 499. Szöveg alatt zöld gyűrüpecsét töredéke.)