Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

Sagax humane nature discrecio hominum memorie labili­tate pensata ne diuturnitate temporum que fiunt in tem­pore obliuionis defectui cum tempore subiacerent, prouida deliberacione adinuenit vt scripture ministerio longeuum perdurant in ewm, proinde ad vniuersorum Noticiam pre­sencium serie volumus peruenire Quod Nobilis et Egregius vir magister ladislaus filius Nicolai filij lachk de Kerek­egbaz nostri personaliter constitutus in presencia mini­sterio viue vocis confessus est eomodo, Quod ipse Sapien­cie que prodijt ex ore altissimi disponentis omnia suauiter allectus spiritu cupiens sibi meliorem eligere partém que non aufferretur ab eo Inter ceteras suas salubres disposicio­nes in mentis archano perspicaci contemplacione rewluens animadvertensque terrenorum bonorum eterne felicitati comparatorum nullitatem vanamque et caducam atque transitoriam glóriám huius seculi neque volens peruenire et non per eam perueniri. Sano consilio Egregij militis magistri Michaelis filij pauli filij dicti lachk. fratris sui patruelis eiusque consensu et assensu pro sue suorumque progenitorum animarum salute et refrigerio ex ccrta sciencia puraque et vltronea voluntate in ecclesia Kathedrali Bea­tissimi dei tironis Georgy Chanadiensis in altari scilicet Sanctissime et Intemerate virginis matris nostri saluatoris in eadem ecclesia erecto et constructo. Missam omnium fidelium defunctorum singulis ferijs secundis perpetuis temporibus disposuisset facere decantari. pro cuius pij operis exercicio et huiuscemodi sui desiderabilis propositi efí'ectu de bonis diuinitus sibi collatis quandam vineam suam magnam ipsum empcionis titulo pleno Jure concer­nentem Chorwa vocatam in monte Makra in territorio possessionis sue Kowazy vocate in Comitatu Orodiensi existentis adiacentem nunc cultura omnino egentem et propter longeui temporis incuriam exacerbatam desertam et in virgulta siluestria ac tribulos et spinas campestres prorsus redactam, Cum omnibus suis vtilitatibus et per­tinencijs specialiter autem tributo none vinorum in ipso Monte Makra exigi consueto sub eisdem metis et limitibus quibus ipsa per progenitores suos et ipsum hactenus tenta

Next

/
Thumbnails
Contents