Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
nere, Dátum in Castro Seraualli, tercio die mensis Januarij, Anno domini 31° CCCC 0 X II 0. Nos igitur habito respectu benigno ad multiplieia probitatis merita quibus prefatus Johannes in nostre Maiestatis presencia commendatus existit, suis supplicacionibus benignius inclinati, literam prescriptam, et omnia in ea contenta, in omnibus suis Sentencijs et clausulis, animo deliberato, et ex certa nostra seiencia approbamus ratificamus, et tenore presencium auctoritate Romano Regia confirmamus, Inhibendo, nequis vllo vnquam tempore prefatum Johannem et ipsius heredes in prefata donacione impediatis, seu impedire presumat quouismodo, presencium etc. Dátum Dyosigur, Anno domini etc. XII 0 die quinta May. Ad mandatura domini Regis Io. Kirchen. (Reichsregistraturs-Buch Bécsben, E. fol. 26.) 282. 1412. február 14. Capitulum ecclesie Orodyensis omnibus christifidelibus presentibus et futuris presencium habituris noticiam Salutem in salutis largitore ad vniuersorum noticiam Harum literarum nostrarum Serie volumus peruenire, Quod cum nos obediencia qua decuit receptis literis Serenissimi principis domini Sigismundi dei gracia Romanorum regis semper augusti ac Hungarie etc. regis adJudicatorijs formám eiusdem Judiciarie deliberacionis in se exprimentibus pro partibus ladislai dicti fodor de Kopach actoris ac Stanizlai fily Nicolai fily Nagul de Rekas in causam attracti loquentibus nobisque directis Juxta earundem continenciam vnacum magistro Mychaele de Zala Notario et homine regio de Curia regia ad Id transmisso nostros homines videlicet magistrum Mychaelem socium et Concanonicum nostrum. pro parte prefati ladislai actoris ac Johannem Chori dicte ecclesie nostre Clericum pro parte anotati Stanizlai in causam attracti nostris pro testimonijs