Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
predictarum, ac quarumlibet earundem vtilitatum et pertinenciarum pro eisdem ac ipsorum heredibus rite factis confectas tenorum subsequencium íáupplieantes exinde ydem Nicolaus et ladislaus nominibus quibus supra maiestati nostre humiliter et deuote, vt easdem literas ratas gratas et acceptas habendo, nostrisque literis priuilegialibus verbotenus inserifaciendo pro eisdem, ac ipsorum heredibus et posteritatibus vniuersis Innouantes perpetuo valituras dignaremur confirmare, quarum vnius vtpote ipsius maiestatis nostre litere tenor Is est, (Lásd Zsigmond királynak Budán 1408 Tamás napján kelt levelét.) alterius vero vtputa ipsius Capituli ecclesie Chanadiensis litere priuilegialis continencia verbális dinoscitur fore talis, (Lásd a csanádi káptalan 1409. évi levelét.) Nos igitur humilimis et deuotis prefatorum Nicolai et Ladislai atis nostre per ipsos subiectiue nominibus quibus supra oblatis maiestati regia benignitate exauditis et clementer admissis dictas litteras nostram patentem, necnon Capituli Chanadiensis priuilegialem, non abrasas non cancellatas nec in aliqua earum parte viciatas sed prorsus omni suspicionis vicio carentes ymmo mere et sincere veritatis integritate prefulgentes, presentibusque verbotenus insertas, quoad omnes earum continencias articulos et clausulas acceptamus approbamus et conhrmamus, Eas nichilominus requirentibus ipsorum Nicolai et Ladislai fidelitatibus et fidelium seruiciorum laudedignis meritis et sinceris complacencijs, nobis per ipsos sub locorum et temporum varietatibus cum sumpma fidelitatis constancia laudabiliter intrepide exhibitis et impensis Simulcum premissis donacione et concambiali permutacione, legittima Statucione possessionaria necnon sponsione et pollicitacione, ac alijs omnibus et singulis articulis superius, modo forma et ordine in tenoribus dictarum literarum lucidius contentis et expressatis, mera auctoritate regia et potestatis plenitudine ac ex certa seiencia nostre