Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
presencium noticiam habituris. Salutem in omnium saluatore. Quamuis ex assumpto Regalis dignitatis fastigio vniuersorum quos sacri nostri regij dyadomatis latitudo complectitur saluti et comodo delectemur intendere ad illas tamen propensius affeccio dirigitur nostre maiestatis, qui eonstantibus animis diuturnisque obsequijs beneficia nostre clemencie meruerunt, et in sacre Corone regie fide pariter et deuocione postergatis eciam persecutorum insidijs iugiter persistentes propensioribus virtutum studijs et indefessis laboribus in eius obsequio laudabilius pre ceteris desudarunt, Proinde ad vniuersorum presencium videlicet et futurorum noticiam harum serie volumus peruenire Quod fideles nostri dilecti Magnifici viri Nicolaus de Gara dicti Regni nostri Hungarie palatínus et Johannes Germanus suus, pridem Comes noster Themesyensis filij scilicet condam Nicolai palatini de dicta Gara nostre maiestatis venientes in presenciam Exhibuerunt nobis quasdam duas litteras vnam videlicet nostram patentem nouo nostro secreto Sigillo consignatam super donacione et perpetuali collacione Castri Rohonch vocati in Comitatu Castriferrei situati, et cunctarum possessionum Tributorum Jurium Jurisdiccionum et omnium pertinenciarum eiusdem, per notam Infidelitatis andree fily Henrici et Johannis fily ladislai fratris sui de predicto Rohonch in Jus nostrum regium deuoluti et deuentarum, ac aliam Capituli ecclesie Castriferrei priuilegialem alphabeto intercisam super legittima Statucione predicti Castri et suarum omnium pertinenciarum, pro predictis magnificis viris Nicolao palatino et Johanne pridem Comite Themesyensi germano suo legittime factis confectas tenorum subsequencium, nostro supplicantes culmini humiliter et deuote vt easdem literas gratas et acceptas habendo nostrisque literis priuilegialibus verbotenus inseri faciendo pro eisdem Nicolao palatino et Johanne fratre suo ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis Innouantes perpetuo valituras confirmare dignaremur, Quarum vnius vt puta ipsius patentis nostre littere sequitur et est talis,