Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

bus nostris sane exinde deliberantes ex consilioque et sanccione vnanimi eorundem, prefatum Ladislaum filium Johannis suosque Heredes, perpetue infidelitatis indelebili nota, offuscatum fore decernentes ac vniuersis et singül is suis possessionibus porcionibusque possessionarijs, vbi­cumque et in quibuscumque Comitatibus intra ambitum Regni nostri situatis que apud manus dicti iníidelis nostri rite dinoscuntur habuisse, perhempniter priuantes et effe­ctiue auctoritate nostra Regia in euum destituentes ac manibus nostris Regijs vendicatis, et plenarie applicatis, eidemque nostro Infideli suisque heredibus et superstitibus vniuersis, perpetuum de eisdem silencium vigore presen­cium imponentes, Considerantes nichilominus fidelitates et fidelium obsequiorum laudedignorum meritis fidelis nostri dilecti Reuerendissimi in christo patris domini Valentini Cardinalis Quinqueecclesiensis quibus ipse vnacum suis fratribus presertim magistro paulo filio condam Johannis Bani de Alsan fratre suo vterino, sicut in nostri Regij honoris incrementum, sic non minus ad tocius regni nostri tranquillum statum et reipublice comodum profeetum, cum sumpma fidelitatis constancia, euigilancia curiosa et labo­rum instancia assidua, studuit toto nisu complacere, insigni­teque prodesse, potissime suis vberimis et eximijs seruicijs, olym excelso principi domino Lodouico Regi Hungarie patri et socero, demum vero serenissime principi domine Elizabeth Regine Hungarie matri felicium recordacionum vsque felix exterminium vite eorundem, Tandemque Illustri principi domine Marié Regine Hungarie consorti nostris Karissimis, iugiter et laudabiliter per ipsum impensis et exhibitis in reminiscenciam nostre maiestatis digne redu­ctis, Quorum omnium premissorum laudabilium suorum seruieiorum pretextu, licet a nobis multoplura antedotum premia mereretur, vt tamen hac vice voto ipsius aliquantis­per respondere videamur prefatas omnes possessiones, et quaslibet eiusdem Ladislai fily Johannis infidelis nostri possessionarias porciones cuiusuis nominis vocabulo voci­tatas intra ambitum Regni nostri vbiuis et presertim in dicta possessione Hozyubach appellata in Comitatu de

Next

/
Thumbnails
Contents