Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1448. ,pr. 22. sionaria agilium virorum Anthonii filii Iohannis et Iohannis filii Iohannis adiudicatorias, quod ipse tempore presentis generális iudicii sedis Maros proxime preteriti idem dominus noster gubernátor simul cum capitaneo et iudicibus ac senioribus siculis medietatem predictarum portionum possessionariarum prefatorum Anthonii et Iohannis siculorum eidem nobili lacobo Alardii iuridice adiudicasset, quam portionem possessionariam hucusque eidem minimé remittere et resignare curavissetis et curaretis de presenti. Igitur rogamus vestram fraternitatem diligenter, quatenus predictas hereditates ac portiones possessionarias prefatorum Anthonii et Iohannis eidem lacobo Alardii remittere et resignare velitis atque debeatis, imo in persona domini nostri gubernatoris committimus vobisconsulimusque vestram fraternitatem diligenter, quod iudicatui domini nostri et seniorum sedis Maros nequaquam contradicere presumatis, quia bene constat vestre fraternitati,. quod taliter dispositum est in sede iudiciaria in oppido Wasarhel, quod quicunque iudicatui domini nostri gubernatoris et seniorum in generáli iudicio existentium contradixerit aut contradiceret, in perpetua infidelitate et super capita et bonorum suorum convincantur et convincatur. Si feceritis, bene quidem, alioquin mandata et commissa ipsius domini nostri facere oportebit. Scriptum in castro Gergen, feria secunda - proxima ante festum beati Georgii martyris anno domini etc. XL. octavo. Iohannes Gereb de Wyngarth castellanus in Gergen. Kivűl: Egregio viro Ladislao Bolgár dicti in Zenthkeral, fratri et amico nostro dilecto dentur. Eredetije papíron, záró pecséttel, melynek paizsát a Kacsicz nemzetség oroszlán czímere foglalja el, 7137. 3. Geréb János pecsétje.