Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
vane citaverit in causam, idem etiam Stephaniis Swky ratione certorum negotiorum prelibatos Franciscum Hozzwazay et dominam Potentianam in presentiam vayvode modo simili traxerit in causam, huiusmodi causarum materie tum in octavis et (coram) domino vayvoda, cum vero in sede spirituali aliquamdiu exstiterint ventilate, tamen eedem partes tum matúra intra se deliberatione, cum autem ex ordinatione et compositione certorum proborum et nobilium virorum pacem partium amantium ad talem pacis et concordie devenissent unionem prout etiam devenerunt in nostri presentia, tali modo, quod primo universas causas, causarumque et litium quarumlibet materias partes inter easdem qualitercunque hactenus motas, suscitatasve tam in octavis, quam in sede spirituali et coram domino vayvoda ventilatas sopiri et condescendi fecissent, universasque literas tam evocatorias, insinuatorias, citatorias, quam sententionales et alias quaslibet partes inter easdem qualitercunque et sub quibuscunque formis verborum emanatas sive emanari procuratas vanas, cassas et viribus carituras reliquissent; tandem vero prenominatus Stephanus Swky pro prescripto iure quartalitio dicte domine Potentiane centum et sedecim florenos in paratis pecuniis, necnon unam tunicam et unum peccarium argenteum serlegh vocatum dedisset et persolvisset, imo ut dixit dedit et persolvit plene et integre, ob hoc eadem domina Potentiana de et super huiusmodi solutione et satisfactione dicti iuris sui quartalitii ad plénum contenta memoratum Stephanum de Swk fratrem suum, heredesque eiusdem universos superinde quitos, expeditos et módis omnibus absolutos reddidisset et commisisset, imo ad plénum contenta quitos, expeditos et per omnia absolutos reddidit et commisit coram nobis, tali obiigaminis vineulo interposito mediante, quod si qua partium (in) premissis ordinationibus persistere nollet aut non curaret, sed ea in toto vei in parte modo, via et ordine aliquibus infringere vei retractare niteretur, aut si prelibata domina Potentiana pretextu dicti iuris quartalitii memoratum Stephanum Swky aut suos heredes in causam attrahere aut superinde ütem vei lites movere et inchoare pretenderet, tunc talis pars, premissa non obstante, contra partém alteram in