Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
XVI. Vásárhelyen, 1511. febr. 1. Marosszék közgyűlése a szent-Iélekről nevezett székely-vásárhely-i kórháznak a szegények és elvetett gyermekek táplálására a marosszéki elpusztult Sóspatakon bizonyos feltételek alatt egv udvarházat, egy vagy két ekényi gazdasághoz szükséges szántóföldet, kaszálót és erdőt adományoz. Nos Michael Gyvlakvthy de Zenth Anna summus iudex et Laurentius Bychak de Saard summus capitaneus sedis Maros significamus quibus expedit universis, quod generális universitas trium generum siculorum sedis prefate Maros attente considerans defectus et penuriam hospitalis sancti spiritus de Zekelvasarhel, quibus ipsurn hospitale plus in annihilationem tendit quam in edificationem, quodque pauperes et proiecti infantes in eodem existentes commode non possent nutriri per simplicem mendicationem, nisi ipsis aliter subveniretur per aliquam specialem provisionem, more igitur priorum patronorum maturo consilio superinde prehabito generális universitas prefata dictum hospitale providit et dotavit cum uno lato fundo curie in villa desolata Sospathak vocata, in prefata sede Maros existenti et habita pro dorno allodiali ad nutritionem pecorum et pecudum, proque exercitio agricultorio ad conservationem pauperum et infantium proiectorum simul cum terris arabilibus, fenilibus falcabiiibus, silvis, aquis, nemoribus et pratis ad negotium agricultorium prefate domus allodialis necessariis et ad ipsam agriculturam pro uno aratro aut duobus vei citra sufficientibus, ita quod si temporum in processu villa ipsa Sospathak multiplicatis inhabitatoribus pro tanto repleatur, quod terre arabiles et fenilia sorté dividi debeant, nichilominus tamen ipse terre arabiles et fenilia non sorté, sed quantum sufficit ut premittitur una cum pascuis ovilium tribua(n)tur iuxta exigentiam necessitatis et status hospitalis prefati, imo universitas ipsa dedit, donavit et contulit premissum fundum curie simul cum cunctis necessariis predictis hospitali prefato perpetue et irrevocabiliter coram nobis tenendum, possidendum pariter et habendum, tali conditione interposita, quod si hospitale prefatum