Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

dam Michaelis filii Iohannis de Swk et Alexii filii quondarr Sigismundi filii domine Veronice filie dicti quondam Iohannis de eadem Swk, quod cum superioribus diebus egregius Io­hannes Erdély ac Thomas et Martinus fratres eiusdem car nales vigore quarundam literarum statutoriarum regiaruir se in dominium totalium possessionum Azzonfalwa, Wysa Magyar Kallyan, Olah Kallyan, Magyar Sarmas, Olah Sar­mas, item portionum possessionariarum prefati quondam Michaelis filii dicti Iohannis in possessionibus Kewthelen Zowath et Swk predicta, omnino in comitatu de Colos exi­stentibus habitarum se per regium et vestrum homines intro­duci et statui facere voluissent, extunc licet prefati expo­nentes ob contradictoriam inhibitionem statutionis dictarum possessionum et portionum possessionariarum ad octavas tunc quamprimum occurrentes contra prefatos Iohannem ac Thomam et Martinum legitime evocati exstiterint, nichilomi­nus tamen annotati Iohannes ac Thomas et Martinus nesci­tur quibus respectibus transactis in ipsis octavis, ad quas iidem exponentes contra eosdem evocati exstitissent, hacte­nus dictas literas evocatorias a vobis extrahere nequi(vis­sent), vosque favore forsitan ipsorum inducti paria huius­modi literarum evocatoriarum dictis exponentibus sepius petentibus extradare noluissetis et nolletis etiam de presenti communem iustitiam eisdem in hac parte abnegando. Cum tamen communis iustitia nemini est deneganda, requirimus igitur amicitias vestras, quatenus habitis presentibus et rebus sic ut prefertur (stantibus et) se habentibus, nisi aliquod aliud legitimum obsistat impedimentum, prescriptas literas evocatorias sub sigillo vestro solito modo et consueto pre­fatis exponentibus extradare et emanari facere velitis et de­beatis iurium eorundem exponentium uberiorem ad cautelam, caventes tamen, ne fraus aut dolus in hac parte interveniat aliqualis. Dátum in Coloswar, die dominico proximo post festum Divisionis apostolorum anno domini Millesimó qua­dringentesimo nonagesimo tertio. Nos igitur petitionibus vestrarum magnificentiarum ob­temperare cupientes ut tenemur, prescriptas literas introdu­ctorias et statutorias in sacristia dicte ecclesie nostre perquiri í 5 1 > 1 ! 1 1493. jul. 21

Next

/
Thumbnails
Contents