Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

salutem cum dilectione. Dicit nobis nobilis vir . . . . de Zyl­was, quod nobiles viri Nicolaus dictus Bolgár, Iohannes et Stephanus de Dathws, necnon Ladislaus de Zenthpeter in anno, cuius iam preteriisset revolutio annualis, ex preconcepta rancoris malitia manu armata et potentiarie super suam pos­sessionem Zylwas vocatam populis destitutam irruendo ibi­que domos desertas reperiendo, silvas etiam ipsius lignis pri­vando, piscinam suam piscari faciendo, pisces [in] eadem repertos auferendo deportassent et deportari fecissent, in qui­bus factis mille florenos auri dampna [sibi] intulissent in pre­iudicium ipsius et dampnum satis grandé. Vestram igitur presentibus requirimus n[obilit]atem, quatenus unus vestrum ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, [quarn] tandem nobis suo modo rescribatis. Dátum in Cybinio, quarto die festi beati Mathei apostoli [et eujan­geliste anno domini Millesimo quadringentesimo quinto. Nos igitur mandatis vestris (obedire) cupientes uti [te­nejmur, unum ex nobis videlicet eundem Petrum filium Galli ad premissa duxissemus destinandum [peragenda], qui ad nos exinde reversus nobis retulit tali modo, quod ipse feria sexta proxima post fes[tu]m Undecim millium virginum nunc preteritum ab omnibus quibus decuisset et licuisset *) nobili­bus et ignobilibus, ac aliis hominibus comprovincialibus talem in premissis scire potuisset verita[tem|, quod omnia premissa et quevis premissorum singula sic et suo modo acta fuissent et perpetrata exstitissent, pro[ut ea|dem tenor continet lite­rarum vestrarum predictarum, excepto numero dampnorum exinde sibi evenientium. Dátum Ín Apathyda, sexto die diei inquisitionis prenotate anno domini supra dicto. Eredetije papíron, hátán két viasz pecsét töredékeivel, 3227b. 1405. sept. 24. oct. 23. 1405. oct. 28, *) Az et licuisset kétszer írva.

Next

/
Thumbnails
Contents