Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

quibusdara tribus sessionibus iobagionalibus, ipsum videlicet ac prefatos suos fratres ex impignorativa obligatione nobi­lis Georgii Mochy tangentem et concernentem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet prefato do­mino Iohanni archideacono et annotatis suis fratribus eorun­demque fratrum suorum heredibus iure perpetuo et irrevo­cabiliter per viam concambialis permutationis titulo relinquis­set possidendam, nullum ius nullamque iuris ac dominii proprietatem in eadem sibi ipsi ac dictis suis fratribus reservando, sed totum et omne ius ac dominii proprieta­tem, quod et quam ipse et dicti sui fratres in eadem ac in aliis quoque predictis possessionibus, portionibusque et iuribus possessionariis haberet aut se vei dictos suos fratres habere speraret in futurum quovismodo, in eundem domi­num Iohannem archideaconum et prefatos suos fratres eo­rundemque fratrum suorum heredes et successores universos transferendo et transfundendo pleno iure; dictus vero domi­nus Iohannes archideaconus in recompensationem et parifa­ctivam satisfactionem prefate portionis possessionarie et in sortem quoque iobagionum ibidem residentium quasdam no­vem sessiones iobagionales, in quibus videlicet singillatim et distincto modo providi Michael Agosthon, Botha, Rysco et Balatriff vocati in Ikland, item Hanczya, Petrus Bwda et Nicolaus Boia in Kemendthelke, necnon Anthonius Chyorba­ynteth Vopra et Sorban Daan in Zakal possessionibus pre­dictis speciales facerent residentias, eidem Iohanni filio con­dam Leonardi Barlabassy dictisque suis fratribus consimiliter iure perpetuo et irrevocabiliter tradidisset et commisisset possidendas, prout partes prenotate dicta quoque domina Magdaléna relicta consentiendo reliquerunt, tradideruntque et eommiserunt nostro in conspectu. Ceterum partes sepe dicte quandam piscinam in territorio dicte possessionis Iklandh adiacentem tanquam indivisam communi usui relinquerunt possidendam, ita tamen et tali modo, quod posteaquam altéra partium predictarum, cui scilicet voluntas ad id com­modius accesserit, in suo apto loco et convenienti aliam pis­cinam territorio in predicto propriis suis expensis edificaverit, extunc. eadem piscina de novo edificata parti edificanti, dicta

Next

/
Thumbnails
Contents