Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

causam attractum in presentiam assessorum sedis Marus inprimis traxisset in causam, ibique contra eundem propo­suisset eo modo, quod ipse in causam attractus nescitur unde motus quendam unum iobagionem valachum ipsius actoris nomine Iohannem in Sarmas commorantem minus licité et indebite ac preter omnem viam iuris et iustitie in terra sicu­licali, in officio alterius iudicis captivasset, captumque con­tra legem et consuetudinem regni, siculicali, non in loco sedis iudiciarie ipsorum alias more consueto, sed ibidem in possessione Samsond suspendere fecisset potentia mediante, quod idem exponens vei actor scilicet dampna et deserta­tionem pro ducentis ílorenis auri et pro homagio illius dicti iobagionis sui pati noluisset. Quo audito memoratus in cau­sam attractus respondisset exadverso, quod licet ipse ante­fatum iobagionem dicti actoris captivasset, sed cum eun­dem quidam causidici tanquam furem manifestum et cum iudice captivari et iure detineri fecissent, ipsi vero causidici iuxta legem huius regni et pre tacta sua demerita iu­ste et debite suspendissent, ipse autem in causam attra­ctus non causidicus, sed tantum iudex in illa causa exsti­tisset, pro eo id, quod fecissent, dicti causidici peregissent et ipse in totali premissa actione et acquisitione dicti actoris innocens foret penitus et immúnis. Quibus sic perceptis pre­fati assessores dicte sedis causam partium preseriptarum ad­iudicassent hoc modo, quod ex quo ipse in causam attractus annotatum iobagionem ipsius actoris in officio alterius iudicis captivasset, ob hoc in onenbus viginti quatuor marcarum, in­super quoque in homagio defuncti ipsius iobagionis dicti actoris florenos quadraginta faciente convictum et aggravatum fore decrevissent et commisissent, in causam vero attractus eo minimé contentus in nostram acceptasset presentiam. Qui­bus sic habitis, partibusque predictis a nobis in premissis iudicium et iustitiam eisdem administrari postulantibus, eo­rundem igitur regni nobilium et siculorum nobiscum in iu­dicio et examine presentis cause existentium quesito et as­sumpto superinde consilio prematuro preseriptam iudiciariam deliberationem assessorum dicte sedis Marus in omnibus ea rundem continentiis, punctis et articulis confirmando et robo-

Next

/
Thumbnails
Contents