Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
Gerendy et Iohannis Baladfy simpliciter et de piano iuribus scilicet ipsorum nondum intellectis occüpari et ad manus communes assignari fecissetis iudicium et iustitiam inter partes prenotatas in premissis facere velle allegando, hactenus tamen eiuscemodi iudicium et iustitiam facere distulissetis et modo quoque facere differetis in eorundem exponentium preiudicium et dampnum valde magnum. Unde nos accepta supplicatione ipsorum exponentium maiestati nostre propterea porrecta nolentes eos iustis ipsorum iuribus diu frustrari atque destitui, fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo committimus, quatinus acceptis presentibus omni mora et dilatione superflua postposita, vocatis partibus predictis vestri in presentiam, visisque et intellectis earundem iuribus bonum et rectum iudicium inter easdem in premissis facere et administrare debeatis et teneamini; et si aliqua partium prenotatarum super eiuscemodi forte iudicio vestro contentari noluerit, extunc vos causam eandem simul cum tota serie ipsius adiudicationis vestre et processibus suis in curiam nostram regiam, nostre scilicet maiestatis in presentiam ad brevem terminum per literas vestras ipsis partibus prefigendum módis omnibus transmittere debeatis et teneamini maturius revidendam atque finaliter terminandam, et secus non facturi; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, sabbato proximo post festum sacratissime Resurrectionis Domini anno eiusdem Millesimo quingentesimo decimo octavo. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel, 7300. 1518. apr. 10.