Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

consequenterque fratres suos carnales, si quibus idem Gre­gorius iam de facto literas huiusmodi nostras transumpti assignasset, accedendo ammoneat eosdem, dicatque et com­mittat eisdem verbo nostro regio, quibus et nos serie presen­tium strictissime mandamus, quatinus semota omni ulteriori mora, dilationeque et excusatione prescriptas literas nostras transumpti per ipsum Gregorium modo premisso ad sini­stram eius expositionem a nobis impetratas ad manus vestras, per vos ad cancellariam nostram pro reformatione necessaria transmittendas vobis per eundem hominem vestrum in specie transmittere debeant et teneantur, qui si fecerint, bene qui­dem, alioquin easdem literas nostras transumpti et paria ipsius registri exnunc cassandas, annullandas, eidemque Gre­gorio ac fratribus suis illas in iudicio exhibentibus nocituras et viribus per omnia carituras pronunciandas duximus prout cassamus, annullamus ac pronunciamus etiam per presen­tes.- Ut autem id debita exsequutione presentium literarum nostrarum fiat, seriem exsequutionis huiusmodi vestre et quitquid idem Gregorius aut fratres eiusdem ad premissa dixerint vei in hoc fecerint, id totum maiestati nostre vestris in literis fideliter et quamprimum perscribatis, et secus facere nullatenus audeatis; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria quarta proxima post festum Nativitatis Christi anno domini Millesimo quingentesimo decimo septimo. Relatio magistri Helie de Bwcha secretarii regie maiestatis. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel s a bal alsó szélén Dignetur dominatio vestra reverendissima has facere sigillari. Helias de Bucha följegyzéssel, 7248. Megvan még a kolosmonostori con­ventnek 1518. febr. 17-én kelt átiratában hátrább. 1517. dec. 30.

Next

/
Thumbnails
Contents