Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
seminis condam Gasparis filii condam Iohannis filii olim Simonis Sándor de Kezdy in eundem exponentem iure affinitatis et generationis devoluta sint et condescense habeantur, tamen egregii Ladislaus Gerendy, Martinus Erdély de Somkerek, Iohannes Baladffy et Leonardus Barlabassy, ipso exponente ut premittitur in nostris et regni nostri servitiis existente, prescripta bona et iura possessionaria inter se dividendo de eisdem eundem penitus exclusissent in preiudicium et dampnum ipsius exponentis manifestum, cum autem prefatum exponentem linea consanguineitatis et iure generationis bona ipsa tangere et concernere dinoscerentur, pro eo supplicatum exstitit maiestati nostre pro parte et in persona ipsius exponentis, ut sibi circa premissa de condigno atque opportuno iuris remedio providere, dignaremur. Et quia iuxta continentiam decreti huius regni nostri Hungarie universá bona dubia interim videlicet, donec iure mediante discernerentur, quem vei quos iure generationis concernerent, manibus communibus dari debent atque solent, fidelitati igitur vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatinus acceptis presentibus prescripta bona et iura possessionaria per prefatos Ladislaum, Martinum, Iohannem et Leonardum inter se ut premittitur divisa de manibus eorundem excipere atque ad manus duorum proborum et nobilium virorum illorum comitatuum partium Transsilvanarum, in quibus eadem bona existerent, per vos ad id eligendorum veluti manus communes infra tempus revisionis per vos inter partes fiende dare et assignare, ac tandem vocatis coram vobis ipsis partibus ad unum brevem terminum eisdem prefigendum et exauditis eisdem partibus vei earum Iegitimis procuratoribus, visis etiam et diligenter examinatis universis literis et literalibus instrumentis per easdem exhibendis, admissis etiam Iegitimis probationibus ad id necessariis causam ipsam inter partes adiudicare et quam partium iure generationis efficaciora iura habere comperieritis, eandem in dominium eorundem bonorum et iurium possessionariorum statui facere debeatis auctoritate nostra regia vobis in hac parte per nos attributa, iureque et iustitia mediante, secus non facturi; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bwdee, feria sexta proxima post