Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

tarum ad easdem spectantium, que alias egregii condam Iohannis Erdély filii annotati olim Stephani Erdély de pre­fata Somkerek prefuissent quomodocunque, et que post mortem eiusdem condam Iohannis Erdély in manus dicti Martini Erdély devenissent et nunc quoque erga eundem Martinum Erdély qualitercunque haberentur, inter eosdem Gregorium Erdély ac Gasparem et Balthasarum fratres eius­dem ab una, et prefatum Martinum similiter Erdély ab alia partibus factam de mille ílorenis in aliis literis spectabilis et magnifici domini Iohannis de Zapolya comitis perpetui terre Scepusiensis, vayvode Transsilvani et siculorum comitis fas­sionalibus pariter et compositionalibus expressatis trecentos florenos in paratis pecuniis eisdem Gregorio, Gaspari et Bal­thasaro in monetis hungaricalibus deposuisset et persolvisset, super quibus idem Gregorius Erdély per se in sua propria et dictorum Gasparis et Balthasari fratrum suorum personis memoratum Martinum Erdély et suos heredes universos quitos, expeditos et módis omnibus absolutos reddidisset et commisisset, imo ut dixit eisdem plenarie persolvit et depo­suit, eosdemque Martinum Erdély de Somkerek et suos heredes universos quitos, expeditos et per omnia absolutos reddidit et commisit in nostri presentia; isto tamen declarato, quod quia prelibatus Gregorius Erdély antefatos Gasparem et Balthasarum fratres germanos suos nunc certis et ratio­nabilibus ex causis in nostri presentiam adducere nequivisset, ideo idem Gregorius Erdély hic nostro in conspectu ad fidem christianam ac humanitatem et honorem suos ad festum Nativitatis beati Iohannis baptiste proxime affuturum per se venire, dictosque Gasparem et Balthasarum fratres germanos suos una secum huc nostri in presentiam adducere assump­sit, annotatoque Martino Erdély et suis heredibus universis de et super totali solutione mille florenorum in dictis aliis literis prefati domini Iohannis de Zapolya comitis perpetui terre Scepusiensis, vayvode Transsilvani et siculorum comitis fassionalibus pariter et compositionalibus expressatorum ipse Gregorius Erdély de et super premissis ordinativa composi­tione atque fassione et totali solutione dictorum mille flore­norum per se facta cum prefatis etiam Gaspar et Balthasaro

Next

/
Thumbnails
Contents