Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1508. oct. 12. possessionesque ac portiones et quelibet iura possessionaria eiusdem condam Iohannis Erdély ubilibet et in quibuscunque comitatibus partium predicti regni nostri Transsilvanensium existentes et habita in ipsum exponentem ac egregium Martinum Erdély de predicta Somkerek, simili modo fratrem carnalem prefati condam Thome Erdély, patris ipsius exponentis communi et equali iure successorio devolvi debuerint, tamen idem Martinus Erdély incertum est quam ob causam de predictis bonis ac possessionibus, portionibusque et iuribus possessionariis eidem exponenti ad plurimas suas requisitiones nullám omnino portionem hactenus dare voluisset, prout rieque in presentiarum vellet easdem et eadem sibi ipsi minus iuste et indebite usurpando in gravissimum preiudicium eiusdem exponentis iurisque derogamen manifestum, idem itaque exponens maiestati nostre humiliter supplicavit, ut sibi circa premissa de opportuno iuris remedio providere dignaremur. Et quia nos neminem subditorum nostrorum in suis iuribus ita indebite gravari permitti solemus, harum igitur serie fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatinus receptis presentibus partibusque predictis ad unum certurn et brevem terminum vestri in presentiam convocatis, auditisque earundem partium propositionibus, responsionibusque et allegationibus, admissis etiam testibus et quibusvis probabilibus et evidentibus documentis causam huiusmodi partes inter easdem iusto iuris tramite revidere ac finaliter concludere atque id, quod iudicando decreveritis, debite exsecutioni demandare módis omnibus debeatis et teneamini, auctoritate nostra regia presentibus vobis in hac parte attributa et iustitia mediante, secus igitur nullo modo facturi; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum in civitate Waciensi, feria quinta proxima ante festum beati Galli confessoris anno domini Millesimo quingentesimo octavo. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel, 7502.