Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

nov. 11, prescriptarum *) domo et curia nobilitari, ac possessionibus portionibusque possessionariis ipsius condam Iohannis Erdély sed et equis equatialibus eiusdem mille et ducentos flore­nos auri, rerum estimatione qualibet seclusa, paratis in pecu­niis prefate domine Petronelle in festő beati Martini episcopi et confessoris nunc venturo coram dicto conventu ecclesie de Colosmonostra plenarie persolvere teneatur, dicti autem equi equatiales totaliter dictis Martino Erdély filiisque et fratribus suis, alie vero res auree et argentarie sed et pe­cudes et pecora, cetereque res mobiles annotate domine Petronelle cedere et provenire debeant; isto etiam addito, quod testamentaria dispositio prefati condam Iohannis Erdély tempore ultimé sue testamentarie dispositionis facta in omni­bus suis punctis et articulis in vigore permaneat et per ipsas ambas partes inviolabiliter observetur; hoc etiam specificato, quod dicta domina Petronella usque prescriptum festum beati Martini episcopi et confessoris in dictis domo lapidea et lignea et curia nobilitari, necnon possessionibus et portionibus pos­sessionariis pacifice et quiete permanere, fructusque et utili­tates ac proventus, sed et servitia populorum et incolarum earundem iuridice, dempta dumtaxat taxa dicti festi sancti Martini, percipere possit et valeat; nec hoc pretermisso, quod ipsa domina ex hominibus et familiaribus, necnon ipsis popu­lis et colonibus neminem in iobagionem seu aliter qualiter­cunque mittere habeat facultatem. Facta autem prescripta solutione dictorum mille et ducentorum florenorum aurii, psa domina Petronella prefatis Martino Erdély ac filiis et fratri­bus suis in prescripto festő beati Martini episcopi et con­fessoris coram ipso conventu superinde more solito literas expeditorias fateri atque dare, presciptas etiam domum et curiam nobilitarem, ac possessiones et portiones possessiona­rias predictis Martino Erdély ac filiis et fratribus suis paci­fice et quiete remittere et resignare, manusque suas penitus et per omnia de eisdem excipere teneatur; isto etiam non obmisso, quod dicti Martinus Erdély ac filii et fratres sui dictas pecudes et pecora, demptis dictis equis equatialibus, *) így prescriptis heh'ett.

Next

/
Thumbnails
Contents