Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
salutem et gratiam. Expositum exstitit maiestati nostre pro parte et in persona nobilis Gregorii filii condam Thome filii olim Stephani Erdély de Somkerek, quod quamvis universa iura possessionaria egregii condam lohannis filii dicti olim Stephani Erdély ubilibet habita per mortem et defectum seminis eiusdem condam lohannis in ipsum exponentem una cum certis fratribus suis iure hereditario successorioque devoluta existunt et redacta, tamen nescitur quibus respectibus generosa domina Petronella relicta eiusdem condam lohannis, que preter dotem et res parafernales suas in eisdem iuribus possessionariis nihil iuris habere dinosceretur, eadem certa iura possessionaria dicti condam lohannis Erdély ubilibet habita, que ipsas dotem et res parafernales suas longe excederent, manibus suis applicando teneret, nec eidem exponenti sepenumero petenti et dictis fratribus suis remittere curasset, prout non curaret etiam modo apud se indebite conservando in preiudicium et dampnum eiusdem exponentis et fratrum suorum manifestum, supplicatum itaque exstitit maiestati nostre pro parte ipsius exponentis, ut sibi super premissis de remedio providere dignaremur opportuno. Nos vero nolentes ipsum exponentem suis iustis iuribus destitui atque fraudari, prefate etiam domine Petronelle dotem et res parafernales suas reddi facere volentes, fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatinus acceptis presentibus partibus predictis ad unum certum et brevem terminum vestri in presentiam convocatis, auditisque earundem partium propositionibus, allegationibus et responsis, pre tacta universa bona et quelibet iura possessionaria dicti condam lohannis Erdély, demptis solummodo tot et tantis iuribus possessionariis, quot videlicet et que ad valorem predictarum dotis et rerum parafernalium antefate domine Petronelle se extendere videbuntur, que infra eum terminum, quo eadem domina sub nomine et titulo prenominati condam lohannis Erdély domini et mariti sui vixerit, apud ipsam remanebunt, prelibato exponenti cum his quibus congruit, iuxta illarum partium regni nostri Transsilvanarum consuetudinem reddi et restitui facere debeatis et teneamini, iure et iustitia mediante, secus non facturi; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude,