Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

ipsa vero domina Petronella mox post huiusmodi maritatio­nem suam factam aut ingressum religionis prescriptos sexin­gentos florenos auri ab eisdem Martino et Gregorio Erdély, aut heredibus et fratribus ipsorum, quibus intererit, tollere et levare, ac tandem ipsam domum et curiam nobilitarem si­mul cum dictis portionibus possessionariis, rehabitis ab eis­dem prescriptis sexingentis florenis auri eisdem Martino et Gregorio, aut heredibus et fratribus ipsorum pacifice re­mittere et resignare deberet et teneretur. Preterea volue­runt partes prenotate, quod ex quo prefatus Iohannes Erdély quamplures hereditates, que dudum antea ab ipsis et pro­genitoribus ipsorum alienate fuissent et alias alienas plures hereditates humanitate et expensis suis propriis restauravit, recuperavitque et de novo acquisivit, presertim ex eo, quod ipse Iohannes Erdély ipsum Martinum et ceteros fratres suos in ipsa iura possessionaria acquisititia penes se ad equalem divisionem recepisset, assumpsissetque et ascribi fecisset, ideo horum et aliorum premissorum consideratione iidem Martinus et Gregorius Erdély totalem possessionem Olahsarmas voca­tam, ac directam et equalem medietatem totális possessionis Mezewzylwas alio nomine Waydazylwas vocate in de Kolos ac similiter directam et equalem medietatem totális posses­sionis Zaah nuncupate in Thordensi comitatibus existentium adiacentium (et) habitarum, quas idem Iohannes Erdély modo simili suis propriis expensis sibi de novo acquisivisset, in quarumque pacifico dominio ad presens existeret, simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fe­netis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearum­que promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarum­que decursibus, molendinis et eorundem locis, necnon equis equatialibus aliisque cunctis armentis pecorum et pecudum maiorum et minorum, tam hereditariis quam etiam acquisi­titiis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentia­rum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, aliis etiam universis rebus et bonis mobilibus *) *) Innen et immobilibus ki van törölve.

Next

/
Thumbnails
Contents