Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

CXXXIX. (Kolosmonostoron) 1496. febr. 14. A kolosmonostori convent előtt Ombozi Miklósné Suki Ilona atyjának, a hűtlenségben elmarasztalt néhai Suki Mihálynak Magyar- és Oláhsár­más, mindkét Kalyán, Vissa és Asszonyfalva nevű birtokait s kőteleni, szováti és suki birtokrészeit illetőleg, melyeket Mátyás király Erdélyi Jánosnénak adományozott volt, Erdélyi Jánossal egyességre lép. Nos conventus monasterii beate Marié virginis de Co­losmonostra memorie commendamus tenore presentium signi­ficantes quibus expedit universis, quod egregius Iohannes Erdély de Somkerek personaliter onera et quelibet grava­mina nobilium domine Justine consortis, necnon Thome et Martini fratrum suorum carnalium, si in infra scriptis persi­stere nollent per omnia in se ipsum recipiendo ab una, parte vero ex alia nobilis domina Elena vocata consors Nicolai de Omboz, filia vero condam Michaelis de Swk similiter personaliter, onera vero et quelibet gravamina lohannis et Balthasaris filiorum, necnon puellarum Anne et Katherine filiarum eiusdem, necnon Alexii et Anthonii filiorum condam Sigismundi de Haranghlab ac aliorum cunctorum fratrum, proximorum et consanguineorum suorum, si in infra scriptis persistere nollent, per omnia in se ipsam recipiendo coram nobis constituti sunt confessi in hunc modum, quod licet ipsi ratione et pretextu totalium possessionum et portionum possessionariarum prefati condam Michaelis de Swk, quas ipse alias per notam inűdelitatis amisisset, easdemque totales possessiones et portiones possessionarias dicti condam Mi­chaelis de Swk serenissimus princeps condam dominus Mathias dei gratia rex Hungarie etc. literis eiusdem donationalibus prelibate domine Justine gratiose contulisset, inter ipsos di­verse lites et controversionis materie mote fuerint et su­scitate ac diutius ventilate exstiterint, sed tamen ordina­tione et compositione plurimorum proborum et nobilium viro­rum pacem partium amantium inter easdem partes pro pace laborantium interveniente in premissis concordassent, concor­daruntque nostri in presentia eo modo, quomodo prefatus

Next

/
Thumbnails
Contents