Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

CXXXVII. (Kolosmonostoron) 1496. febr. 9. A kolosmonostori convent előtt Erdélyi János a maga, neje s testvérei Tamás és Márton nevében szováti birtokrészüket ezerötszáz arany forint­ért Ombozi Miklósnak és nejének örökbe vallja. [Nos conventus monasterii beate Marié virginis de Colosmonostra] memorie comraendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod egregius Iohan­nes Erdély de Somkerek personaliter onera et quelibet gra­vamina nobilium domine Justine consortis, necnon Thome et Martini fratrum suorum carnalium ab una, parte vero ex alia nobiles Nicolaus de Omboz et domina Elena consors eiusdem, íilia videlicet condam Michaelis de Swk modo simili personaliter coram nobis constituti, prelibatus vero Iohannes Erdély animo deliberato maturoque consilio inter se pre­habito totalem portionem suam possessionariam et predicto­rum domine Justine consortis, ac Thome et Martini fratrum suorum carnalium in possessione Zowath vocata in comitatu de Colos existenti habitam simul cum cunctis suis utilitati­bus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, nemoribus, silvis, rubetis, piscinis et locis piscinarum ac generaliter cunctis utilitatum integrita­tibus quovis nominis vocabulo vocitatis de iure et ab anti­quo ad dictam portionem possessionariam spectantibus et pertinere debentibus omni eo iure, quo eosdem pertinere dinoscitur, prelibatis Nicolao de Omboz et domine Elene consorti eiusdem pro mille et quingentis florenis auri puri hungaricalibus boni, veri et iusti ponderis plene ut dixerit ab eisdem habitis et levatis dedisset, vendidisset et ascripsisset, imo dedit, vendidit et ascripsit eisdem eorundemque heredi­bus et posteritatibus universis iure perpetuo et irrevocabiliter utendam, tenendam, possidendam pariter et habendam, assu­mendo nichilominus prefatus Iohannes Erdély personaliter in sua, oneribus etiam quibus supra in se assumptis personis annotatos Nicolaum Omboz}^ et dominam Elenam consortem

Next

/
Thumbnails
Contents