Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
a-me notario publico infra scripto coram testibus fidedignis infra scriptis debita cum instantia requisivit, ut super premissis unum vei plura sibi publicum seu publica fieri atque confici instrumentum vei instrumenta, quod et feci meo id officio requirente. Acta sunt hec et facta sub anno, indictione, die, hora, mense, loco et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus et circumspectis viris Stephano presbytero de Gernyezek magistro schole de Vasarhel artium liberalium baccalaureo, ac Matheo Bosi de Theremi aliis quampluribus fidedignis personis ibidem protunc existentibus vocatis specialiterque rogatis. Et ego Laurentius clericus natus Pauli sartoris de Scekelwasarchel diocesis Albensis Transsilvanensis sacra et imperiali auctoritatibus nótárius publicus quia huiusmodi fassioni, protestationi, inhibitioni et prohibitioni omnibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ideoque hoc presens publicum instrumentum me aliis occupatum negotiis per alienum fideliter conscriptum exinde confeci et in hanc publicam formám redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi et roboravi in fidem et testimonium omnium premissorum et singulorum rogatus et requisitus. Eredetije hártyán, a rajzon látható, de ennél egy harmadrésznyivel nagyobb közjegyzői monogrammal, 7441. 7, Székelyvásárhelyi Lőrincz közjegyzői jegye. 1495. sept. 28.