Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
CXXXI. (Kolos monostor on) 1494. dec. 17. A kolosmonostori convent előtt teremi Sikesd Miklós özvegye, Dorottya asszony a férje által ezer forintért megvásárolt kolosvármegyei Ajtón egy harmadát, minthogy Sikesd Miklós a vételárból csak ötszáz forintot fizetett meg, Sombori Péternek visszaadja. Nös conventus monasterii beate Marié virginis de Colosmonostra memorie commendamus, quod nobilis domina Dorothea vocata, relicta egregii condam Nicolai Sykesd de Theremy ab una, parte vero ex alia egregius. Petrus de Sombor coram nobis constituti, prefata vero domina Dorothea sponte et libere est confessa in hunc modum, quod licet alias directa et equalis medietas totális possessionis Aython vocate in comitatu de Colos existentis habita vigore aliarum literarum nostrarum fassionalium exinde confectarum ex legitima fassione prefati Petri Sombory aput prelibatum condam Nicolaum Sykesd dominum et maritum dicte domine Dorothee pro mille florenis auri tradita et aseripta exstitisset, non tamen plus idem condam Nicolaus Sykesd, nisi tantum quingentos florenos auri eidem Petro Sombori dedisset, idemque condam Nicolaus Sykesd dominus et maritus prefate domine adhuc vivente eodem in presentia magnifici domini Ladislai de Lossoncz vayvode Transsilvani etc. pro eisdem quingentis florenis auri prefato Petro Sombori remittere et resignare assumpsisset et etiam tempore obitus sui eidem domine Dorothee consimiliter remittere et resignare commisisset, ob hoc eadem domina Dorothea nolendo preseriptam portionem possessionariam, tertiam scilicet partém dicte directe et equalis medietatis possessionis Aython vocate simul cum domo et curia nobilitari, quam idem condam Nicolaus Sykesd de novo edificasset, aput manus eiusdem in detrimentum et periculum anime sue et dicti condam Nicolai Sykesd domini et mariti eiusdem tenere et conservare, sed eandem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet de iure ad dictam portionem possessionariam ac domum et curiam nobilitarem spectantibus