Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
w aug. 17. 1491. aug. 31 — 182 — nostrorum Hungarie etc. anno primo, Bohemie vero vigesimo primo. Nos igitur mandatis ipsius domini nostri regis semper obedire cupientes ut tenemur, una cum Ladislao Pipaly de Soklo homine suo regio predicto, de curia sua regia per ipsum ad id specialiter transmisso unum ex nobis videlicet honorabilem magistrum Michaelem de Somlyo socium et concanonicum nostrum ad premissas introductionem et statutionem faciendas nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis pariformiter retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima inter octavas Assumptionis beate Marié virginis proxime preteritas et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad facies dictarum possessionum Tharcha ac Edeles vocatarum accessissent, ibique vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis, presertim Nicolao ac Michaele de Nadan, Luca Chere de Kereky, Gregorio de Syma, Petro Geley de Feldes, Iohanne magnó de Bernoth, item A4atheo Zathmari iudice possessionis Nagthelek in persona Ladislai Maysay de Haraklyan, et Thoma Thaar de Felhalom in persona Iohannis de Egee domini sui et presentibus eisdem idem homo regius iam dicto nostro testimonio presente, exceptis omnino portionibus nobilium in predicta Edeles commorantium et consanguineorum eorundem, introduxisset prefatos Andreám Wer de Muron ac Georgium, Iohannem, Franciscum et Andreám filios eiusdem in dominium earundem, statuissetque easdem eisdem simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet premissis nove sue regie donationis ac iuris sui regii titulis ipsis incumbentibus perpetue possidendas, nullo penitus contradictore apparente inibi et nec expost coram nobis legitimis diebus et horis exspectantibus. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Dátum per manus magistri Pauli de Orodino lectoris, socii et concanonici nostri, quinto decimo die -diei introductionis et statutionis prenotatarum anno domini ' supra dicto, presentibus ibidem honorabilibus dominis Barmiba cantore, Mathia custode, magistris Ladislao de Panko-