Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
1487. dec. 3. — 172 — / tum die et loco prenotatis, anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo. Eredetije papíron, rongált állapotban, hátán három pecsét nyomával, jelzet nélkül. CXIV. Budán, 1490. jun. 29. Corvin János a békésvármegyei Ajtóson és a zarándvármegyei Kígyóson özvegy Szakoli Lászlóné, Ajtósi Anna által Bánfi Mátyusnak eladott s erről reá szállott birtokrészeket hű szolgálataiért Ajtósi Tamásnak viszszabocsátja s megparancsolja Ráskai Balásnak, hogy adja kezébe. Nos Iohannes Corvinus Lipthoviensis et Opaviensis dux etc. significamus presentium tenore quibus expedit universis, quod nos consideratis fidelibus servitiis nobilis Thorne de Aythos, qui non parcendo persone et rebus suis in presenti calamitate nostra, qua per nonnullos primores huius regni bello intestino propulsamur, nobis adhesit, volentes igitur nostrum erga eum ostendere favorem et nostra munificentia ipsum aliquantisper recreare, illas portiones possessionarias in possessionibus Aythos in comitatu de Bekes et Kygyos in comitatu de Zarand, quas domina Anna relicta condam Ladislai de Zakol soror pre tacti Thome de Aythos magnifico condam domino Mathyws Banph}^ certo pretio vendiderat, que videlicet ad nos optimo iure devolute sunt, eidem Thome de Aythos et suis heredibus ac posteritatibus universis vigore presentium literarum nostrarum duximus remittendas, imo remittimus et reddimus atque de manibus nostris propriis memorato Thome de Aythos ipsas portiones possessionarias cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiarum integritatibus sub suis veris et antiquis metis damus, donamus et perpetuamus iure perpetuo et irrevocabiliter. Ouocirca vobis egregio Blasio de Raska provisori curie castri Budensis etc. serie presentium committimus, quatenus memorato Thome de Aythos portiones possessionarias prescriptas remittatis et per vestros officiales faciatis pacifice remittere, et eundem in dominio earundem retineatis; presentibus