Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

r ] 1478. jan. 6. — 132 — rum et filiarum ipsius aliis contulissemus in eorundem prelu­dicium atque dampnum. Cum autem nos non velimus iustos pro iniustis dampnificari, igitur nos prefatis filiis et filiabus ipsius Stephani id, ut huiusmodi bona sua per nos quibus­cunque collata iure reaquirere et reappropriare possint, gra­tiose annuentes et concedentes mandamus fidelitati v estre firmissime, quatinus dum et quando iidem filii et filie eius­dem Stephani ratione huiusmodi bonorum ipsorum aliquos in presentiam vestri in causam convenerint, extunc ex parte eorundem in presentiam vestri in causam conveniendorum iudicium et iustitiam facere debeatis, ita ut pro defectu iusti­tie iidem filii et filie eiusdem Stephani nostre non cogantur querulari maiestati; secus non facturi, presentibus perlectis exhibentl restitutis. Dátum in Korneuburg, in festő Epipha­niarum Domini anno eiusdem Millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vigesimo, Bohemie vero nono. Relatio G(eorgii) prepositi Quinqueecclesiensis thezaurarii. Eredetije papíron pátens alakban, alján a király papírral fedett tit­kos pecsétjével, 7369. XCIII. (Kolosmonostoron) 1478. jan. 23. A koíosmonostori convent jelenti Kendi Antal erdélyi alvajdának, hogy parancsára a gernyeszegi kastélyból és tartozékaiból az Erdélyi István fiait és leányait illető részek ügyében, melyeket monoszlai Csupor Miklós erdélyi vajda a hűtlen Erdélyi István neki adományozott javaival együtt elfoglalt s halála után zsolnai Pongrácz László özvegye, Justina asszony is bitorol, vizsgálatot tartott. Egregio viro Anthonio de Kend vicevayvode Transsil­vano amico ipsorum honorando conventus monasterii beate Marié virginis de Colosmonostra amicitiam paratam cum ho­nore. Noveritis, quod nos literas vestfas inquisitorias, evocato­rias pariter et insinuatorias nobis directas honore quo decuit recepimus in hec verba:

Next

/
Thumbnails
Contents