Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

LXXXIII. (Kolosmonostoron) 1473. jan. 19. A kolosmonostori convent előtt somkereki Erdélyi Miklós a leánya Poten­tiána, a néhai Sombori László özvegye és unokája Frusina nevében egy­felől, másfelől Sombori Péter a Sombori László Somboron, Gelponyán, Őrmezőn, Farkasmezőn, Kölesmezőn, Borsván, Kisesküllőn, Dragon, Ug­róczon és Ajtonban levő birtokaiból az özvegyet megillető jegyajándékra és hozományra s a Frusina leánynegyedére nézve egyességre lépnek. Nos conventus monasterii beate Marié virginis de Co­losmonostra memorie commendamus tenore presentium signi­ficantes quibus expedit universis, quod egregius Nicolaus Erdély de Somkerek in personis nobilium domine Potentiana vocate, filie scilicet sue, relicte vero condam Ladislai de Sombor ac puelle Frosina appellate, filie prefati condam La­dislai de Sombor ab eadem domina Potentiana procreate, quarum onera et quelibet gravamina in subnotandis per omnia super se assumpmendo ab una, parte vero ex alia Petrus filius condam Gregorii de dicta Sombor coram nobis personaliter comparendo parili voce, unanimi relatu ac spon­tanea eorum voluntate confessi exstiterunt in hunc • modum, quod partes prescripte pretextu dotis ac rerum parafernalium dicte domine Potentiane, necnon iuris quartalitii annotate puelle Frosine de possessionibus ac iuribus possessionariis prefati condam Ladislai, iuxta approbatam regni consuetudi­nem eisdem domine Potentiane ac puelle Frosine provenire debentibus talem disposuissent ordinativam compositionem quod primo prefati Nicolaus Erdély et domina Potentiana totalem portionéin possessionariam annotati condam Ladislai in dicta possessione Sombor existentem simul cum domo ha­bitationis eiusdem condam Ladislai in eadem habita, univer­sas etiam possessiones ac portiones possessionarias, necnon quelibet iura possessionaria eundem condam Ladislaum quo­vis iuris titulo tangentes et concernentia, ubilibet et in qui* busvis comitatibus existentes et habita, item totales portiones possessionarias in possessionibus Gelponya, Ewrmezew, Far­kasmezewy Kevvlesmezevv et Borswa in comitatu de Doboka

Next

/
Thumbnails
Contents