Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
(1463.) jan. 23. LVIII. Meggyesen, 1462. dec. 10. Idősb Vízaknai Miklós erdélyi alvajda előtt egyfelől somkereki Erdélyi István alvajda, másfelől farnasi Veres Benedek és Toroczkai Ilyes az egymásnak okozott károk, sértések és meggyalázás miatt folyt perben bizonyos feltételek alatt egyességre lépnek. Nos Nicolaus senior de Vizhakna vicevayvoda Transsilvanus memorie eommendamus per presentes, quod egregii Stephanus Erdeli de Somkerek consimiliter vicevayvoda Transsilvanus ab una, parte siquidem ex alia Benedictus Veres de Farnas et Elws de Thorozko personaliter nostram venientes in presentiam per eosdem Benedictum et Elws confessum exstitit pariter et relatum in hunc modum, quod licet inter ipsos Stephanum Erdeli et prefatum Benedictum Veres ratione et pretextu quamplurimorum dampnorum, necnon iniuriarum et nocumentorum ac illicitorum verborum et verecundiarum litis et controversionis matéria mota fuerit et exorta, super quibus etiam idem Stephanus Erdeli certas literas et literarum munimenta pro sui parte contra eundem Benedictum emanare procuraverit et reportaverit, tamen ipsi videlicet Stephanus et Benedictus ac Elws per interventionem et ordinativam compositionem nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium ad talem pervenissent pacis et concordie unionem, quod quia prefatus Elws sexingentos florenos auri, quos pro nobili domina relicta Michaeli(s) Zilagi idem Elws per formám iudiciariam obtinuisset et idem Stephanus fideiussor exstitisset et etiam quingentos florenos auri pro dote seu rebus parafernalibus et certis rebus mobilibus idem Elws per eundem Stephanum iuridice elucratus exstitisset, eidem Stephano indulsisset et relaxasset, ínsuperque quadringentos florenos auri idem Benedictus eidem Stephano Erdeli persolvere debere spopondisset, sic videlicet, quod oves magnas centum florenos auri valentes, quarum valorem sex probi homines per ipsas partes equali numero eligendi limitáré deberent, tertia die dominica post festum Epiphanie Domini proxime nunc venturum in possessione