Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
ac posterorum harum tenore volumus pervenire, quod nos hospitibus nostris saxonibus de villis Karakó et Crapundorph talem concessimus libertatem, ut quemcunque de communi consensu et voluntate inter ipsos voluerint et elegerint, sibi preficiant in villicum, concedentes eisdem, ut in nulla causa coram quolibet iudice astare vei respondere teneantur, sed quotiens ambe partes litigantium fuerint ex ipsis, solus maior ville pro tempore constitutus secundum ipsorum consuetudinem debeat iudicare; si autem alia pars litigantium erit ex ipsis, alia vero de hominibus extraneis, voyvada discutiet et diffiniet, nec viceiudex eiusdem voyvade eos in aliquo debeat vei audeat iudicare. Preterea concessimus eisdem, ut nullám collectam solvere teneantur. Item concessimus eisdem atque statuimus, ut nullatenus voyvada quilibet pro tempore constitutus super eos descensum facere presumpmat, nostram autem personam utpote regiam cum omni debito et honore, sicut decet, cum illuc accesserimus, cum suis deliciis honorabunt. Preterea statuimus, ut iidem hospites cum quatuor militibus loricatis bene preparatis ac decenter hornatis cum totidem equis satis honestis et cohopertis (így) ac duobus temptoriis sub nostro vexillo militare teneantur, et cum nostris militibus non in soeietate baronum nostrorum descendere teneantur. Terram autem, quam ex donatione antecessorum nostrorum possederunt, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo tenuerunt, pace perpetua eisdem reliquimus possidendam, nec etiam de vino, quod de propriis vineis eorum infra metas terre eorum cultis fuerit vindempniatum, tributa persolvant. Prima autem metha (így) terre ante dicte, sicut ex literis iudicum nostrorum, quos ad partes ultrasilvanas ad restituenda iura castrorum indebite alienata destinaveramus, percepimus, incipit supra collem acutum et tenet metam cum populis de villa Sard, deinde transiens per ílumen Sard vádit ad magnam viam et ibi tenet metam ex una parte cum villa Sancti Martini, ab alia vero parte cum populis de villa Buchad, exinde pertransiens ílumen Buchad vádit ad montem, qui dicitur Akazto, ubi tenet metam cum dictis populis de Buchad, abhinc vádit super vineam Crasu, exinde progre-