Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
1425. febr. 10. Petren habitis, annotatos dominum Ladislaum archidiaconum et Emericum fratrem eiusdem, ut asseritur, concernentibus, necnon aliis quibuslibet portionibus possessionariis in pertinentiis Meches et Vingard existentibus, antefatos dominum Ladislaum archidiaconum et dominam Elenam sororem.suam dumtaxat, ut fertur, contingentibus, cum universis earum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, predicto condam patre ipsorum defoncto ad se receperit et hactenus tenuerit et conservaverit, tamen quia idem Anthonius Erdély dictus zelo ductus consanguineitatis pro uberiori ac commodiori statu eorum predictos equos equatiales ac clenodia argentea simul cum predictis omnibus possessionibus et portionibus possessionariis ipsis plene et integre restituisset et resignasset, ob hoc ipse dominus Ladislaus archidiaconus in propria, predicti vero Emericus et domina Elena in ipsorum ac successorum suorum personis eundem Anthonium Erdeli dictum ac heredes suos universos in hac parte commisissent expeditos, imo nostri in presentia commiserunt; assumpmentes nichilominus insuper et obligantes se idem dominus Ladislaus archidiaconus, ut premittitur, in sua, predicti vero Emericus et domina Elena tam in ipsorum, quam successorum suorum universorum nominibus et personis annotatum Anthonium Erdeli dictum, sed nec suos successores previa ratione neque propter defectus dictorum equorum equatialium per venditionem aut alias quomodocunque illatos et perpetratos, neque etiam ratione collectarum seu taxarum quarumcunque per eundem Anthonium super dictas possessiones seu portiones possessionarias quandocunque et qualitercunque factarum et receptarum nullo unquam tempore, intra vei extra iudicium, quovismodo velle impedire, nec contra eos occasione premissorum aliquo colore adinvento litis materiam movere intendere aut debere, sed eundem Anthonium ac eius heredes universos super premissis omnibus penitus et per omnia quitos et expeditos commisissent et módis omnibus reliquissent et commiserunt coram nobis harum nostrarum testimonio et vigore literarum. Dátum in festő beate Scolastice virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo vigesimo quinto. Eredetije papíron, hátán viaszpecsét maradványaival, 7751.