Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
dönationi et collation! possessionarie nostrum regium consensum et assensum prebere et pro prefato Anthonio atque filiis suis perpetuo valituras dignaremur confirmare. Quarum unius tenor sequitur in hec verba: Capitulum ecclesie Transsilvane — — sat., I. az erdélyi káptalannak 1421. febr. 8-án kelt oklevelét elébb CCCXLII. sz. a. — Alterius vero litere series hec est: Capitulum ecclesie Transsilvane — — sat., I. az erdélyi káptalannak 1421. mart. 13-án kelt oklevelét elébb GCCXLIV. sz. a. — Nos igitur humilimis et devotis prefati Anthonii filii Nicolai supplícationibus antelatis suo et nominibus quibus supra nostro culmini subiective oblatis regali pietate exauditis et clementer admissis, prefatas binas literas annotati capituli ecclesie Transsilvane privilegiales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua earum parte vitiatas, sed omni prorsus ambiguitatis scrupulo destitutas, imo mere et sincere veritatis integritate prepollentes, presentibusque verbaliter sine diminutione et augmento aliquali insertas, quoad omnes ipsarum continentias, clausulas et articulos acceptamus, approbamus et ratificamus, eas nichilominus requirentibus prefati Anthonii filii Nicolai fidelitatibus et fidelium servitiorum laudedignis obsequiis et virtuosis gestis nobis et sacro nostro regio diademati cum summe fidelitatis constantia et sincero zelo in plérisque locis et temporibus opportunis laudabiliter exhibitis et impensis, premisse possessionarie donationi ac aliis omnibus et singulis in tenore predictarum literarum limpidius expressatis et contentis nostrum regium benivolum consensum prebendo pariter et assensum, mera auctoritate regia et potestatis plenitudine ac ex certa scientia nostre maiestatis, de consensuque et beneplacito serenissime principis domine Barbare regine, nostre consortis predilecte, prelatorum etiam et baronum nostrorum consilio prematuro ac unanimi decreto eorundem pro eodem Anthonio filio Nicolai et filiis suis, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis in evum valituras innovantes confirmamus presentis scripti nostri patrocinio mediante, salvo iure alieno. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras privilegiales pendentis (et) autentici sigilli nostri duplicis, quo ut rex Hungarie utimur, munimine