Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

cccxxv. Szentimrén, 1418. oct. 6. Lépes Lóránt alvajda az erdélyi káptalannak Kutyfalva és Bolgár Miklós­nak Dátos nevű birtoka közt levő vitás föld ügyében Ítéletet mond. Nos Lorandus Lepes de Waraskezi vicevayvoda Trans­silvanus damus pro memória, quod quia quedam terra liti­giosa inter possessiones honorabilis capituli ecclesie Trans­silvane Kwthfalua *) ab una, parte vero ab altéra egregii viri Nicolai dicti Bolgár de Thuson Datus vocatas per decla­rationem earundem partium revisione plurimum indigebat, ideo una cum regni partis predicte potioribus, nobilibus et proceribus iudicando commisimus eo modo, ut probi et nobi­les viri per easdem partes octavo die festi sancti Martini confessoris nunc venturo ad facies predictarum possessionum Kwthfalua et Datus appellatarum convocandi • et congregandi iidem id, utrum dicta terra litigiosa prescripti capituli Alben­sis, aut dicti Nicolai Bolgár sit et existat, diligenter perscru­tando, tandemque habita certitudine, si ipsa terra litigiosa prescripti capituli fuerit, extunc prefatus Nicolaus dictus Bol­gár de decimis et nonis frugum seu bladorum anno in pre­senti terra in eadem procreatorum ipsi capitulo omnimodam impendere debeat satisfactionem, in paciíico dominio eiusdem terre litigiose ipsum capitulum relinquendo; si vero ipsa terra litigiosa ipsius Nicolai dicti Bolgár fuerit, extunc eundem modo simili in pacifico dominio relinquere teneantur. Dátum in Zenthempreh, in octavis sancti Michaelis archangeli anno domini Millesimo quadringentesimo decimo octavo. Kivül: Pro Nicolao dicto Bolgár de Thuson, contra honorabile capitulum ecclesie Transsilvane ad octavum diem festi beati Martini episcopi et confessoris nunc venturum modo ut intra fiendum arbitrium. Eredetije papíron, záró viaszpecsét nyomaival, 7770. *) Hibásan itt még vocate olvasható az eredetiben. nov, 18. 1418. oct. 6. Teleki Oklevéltár. I. 28 »

Next

/
Thumbnails
Contents