Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

compulsi, sed pari voto et communi voluntate dedimus, imo damus et conferimus prenotato magistro Anthonio de Sum­kerek ac suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam, nul­lum ius nobis et nostris heredibus in ipsa conservando, testi­monio presentium mediante; obligantes insuper predictus Fran­ciscus simul cum sua coniuge Margaretha supra dicta, ut dum prenotato magistro Anthonio placuerit, tunc huiusmodi no­stram fassionem coram personis autenticis, videlicet vayvoda Transsilvano vei eius vices gerentibus, aut capitulo ecclesie Albensis necnon conventu monasterii de Closmonostora Vive vocis oraculo fateri non postergamus. Si autem quovis dücti spiritu in premissis, quod absit, secus faceremus, tunc tan­quam fidei violatores et humanitate privati coram cunctis reputaremur. In cuius rei testimonium ac prenotate nostre fassionis stabilitatem presentes literas nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas eidem Anthonio et suis qeredibus, ut supra. Dátum in Kisfalud, feria quarta pro­xima ante octavas Visitationis virginis gloriose anno domini Millesimo CCCC. XVI. Eredetije papíron, alján viaszpecsét töredékeive!, 7286. CCCXVIIl (Kolosmonostoron) 1416. jul. 19. A kolosmonostori convent előtt Kajlai Lukács özvegye Somkereki Antal­nak, Péternek és Nemegyei Lászlónak, miután jegyajándéka és hozománya fele részére nézve férjének Kajlán, Szentandráson és Csiguron levő birto­kaiból kielégítették, menedéket vall. Conventus monasterii beate Marié virginis de Clusmo­nostra omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futu­ris presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis domina Elena vocata, relicta condam Luce filii Wlkun de Kayla ab una parte, ex altéra vero magister Anthonius filius Nicolai de Somkerek personaliter pro se ac pro Petro filio Iohannis de e:.dem, necnon Ladislao filio alte­1416. iul. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents