Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

ct nequitiose per processus litigionarios procedendo adversus ipsos in facto pretactarum portionum possessionariarum ter­minos complevissent, machinantes et pretendentes sibi dictas portiones possessionarias vigore completionis dictorum termi­norum toto nisu perpetuare et appropriare, supplicans idem Anthonius sibi et pretactis fratribus suis in premissis per nos remedium opportunum elargiri. Nos quoque nolentes prefatos Anthonium et fratres suos, presertim cum tempore prefixe completionis terminorum idem Anthonius in nostris regalibus, annotatus vero Iohannes fráter suus in pretacti Iohannis vay­vode servitiis fuerint constituti, prelibatis quoque aliis eorum fratribus de huiusmodi litis matéria penitus nichil constiterit, per huiusmodi fraudulentas, nequitiosas et astutas *) comple­tiones terminorum iam dictis eorum iuribus possessionariis destitui, frustrari, memoratorum terminorum completiones et omnia exinde quovismodo secuta modo quo supra per anno­tatas nobiles dominas Elenam, Margaretham et Katherinam ac filios Michaelis, necnon Lewkus de Zentheged et Lauren­tium dictum Cheh factas et fieri procurata tum ex rationi­bus premissis, tum etiam ex gratia speciali et de plenitudine nostre regie potestatis revocamus, cassamus et annullamus, nulliusque roboris vei momenti tam intra quam extra iudi­cium fieri et esse volumus, publiceque et manifeste pronun­ciamus et declaramus presentium nostrarum vigore et testi­monio literarum. Quocirca vobis fidelibus nostris viris magni­ficis, vayvodis dictarum partium nostrarum Transsilvanarum modernis. scilicet et futuris vestrasque vices in iudicatu gerentibus firmis damus nostris regiis in mandatis omnino volentes, quatenus memoratum Anthonium et fratres suos occasione et pretextu premissorum ac quorumvis onerum, quibus ratione previa modo qualicunque convicti fuissent et aggravati, in personis, possessionibus ac rebus et bonis eorum impedire, molestare seu quovismodo perturbare ne­quaquam presumpmatis, nec sitis ausi modo aliquali, com­mittentes prefatis dominabus Elena, Margaretha et Katherina vocatis, necnon Lewkus de Zentheged, Laurentio Cheh et

Next

/
Thumbnails
Contents