Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

CLXXxm. (Gyulafehérváron) 1394. apr. 10. Az erdélyi káptalan bizonyítja, hogy előtte Kajlai Lukács Somkereki Ist­vánnak a nagyanyja, Katalin asszony jogán Kajlából és Csigerből őt megillető részt visszaadta. Nos capitulum ecclesie Transsilvane significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod nobilibus viris Luca filio Ladislai filii Welken de Kayla ab una parte, ab alia vero Stephano filio Bese de Sumkerek coram nobis per­sonaliter constitutis confessum exstitit per eundem Lucám filium Ladislai filii Welken pariter et relatum, quod licet super tertia parte medietatis possessionum Kayla predicte et Chyger vocatarum in comitatu de Doboka existentium condam domi­nam Katherinam aviam ipsius Stephani filii Bese, filiam vide­licet prefati Veiken iure hereditario contingenti, que quidem tertia pars dicte medietatis earundem possessionum ad pre­fatum Stephanum filium Bese ratione eiusdem avie sue iure successorio esset devoluta, coram domino voyvoda Trans­silvano questionis et litis matéria inter ipsos mota fuisset et diu ventilata, tamen ipse bonorum hominum consilio preha­bito volens pacem litigiis preferre, ut ipsi et eorum heredes perpetua pace valeant gratulari et se se mutua fraternali affe­ctione possint pertractare, dictam tertiam partém medietatis predictarum possessionum eundem Stephanum filium Bese premisso iure concernentem, cum suis universis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad ipsam tertiam partém medietatis memoratarum possessionum spectantibus eidem Stephano filio Bese et per eum suis heredibus heredumque suorum succes­soribus pacifice et absque ulteriori processu litigionario red­didisset et resignasset, ac reddidit et resignavit coram nobis perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam. Dátum sexta feria proxima ante dominicam Ramispalmarum, anno domini Millesimo CCC. nonagesimo quarto. Eredetije hártyán, hátán pecsét töredékeivel, 7746. 1394. apr. IC Teleki Oklevéltár. I. 16

Next

/
Thumbnails
Contents