Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
partibus cum omnibus utilitatibus et pertinentiis universis pacifice et quiete possidenda, videlicet terris arabilibus, silvis, nemoribus, alpibus, aquis, piscinis, molendinis, pratis et fenetis cultis et incultis in omnibus possessionibus ipsorum habitis. Item lohannem filium Nicolai in domo et fundo curie sue in dicta Somkerek habito pacifice relinquissent, et ratione huiusmodi fundi curie tante longitudinis et latitudinis, sicut resideret predicta fundus seu domus lohannis, in dicta Somkerek duo loca sessionalia mensurando, unum Stephano filio Beche filii Geleth et alium Iohanni filio Michaelis relinquissent, insuper fundum seu curiam lohannis filii Michaelis in Nemege eidem pacifice et quiete possidere relinquendo, similiter et Stephano filio Beche in Vilagusberk domum suam et curiam possidere dimittendo; insulam vero in Somkerek existentem habitam similiter in tres dividissent partes, superior Ladislao filio Ladislai cum suis fratribus condivisionalibus cedisset, inferior vero pars Stephano filio Beche devenisset, in medio autem Iohanni filio Michaelis succedisset, quibuslibet partibus pacifice tenere et possidere cum utilitatibus. Insuper quilibet ipsorum in aquis ubilibet in possessionibus eorum decurrentibus molendinum nóvum edificandi et construendi liberam haberet facultatem, et hoc tali modo, quod clausuram ipsorum molendinorum alium molendinum antiquum et in antea constructum impedire vei torrentari non possit; hoc etiam declarato, quod quilibet ipsorum in omnibus possessionibus eorum in locis desertis, aut in campis vei in alio loco sessionali sessiones construere, iobagiones desuper descendi et possessiones eorum augmentari, ubicunque necesse fieret, facere liberam haberet facultatem, hoc non pretermisso, quod terras arabiles ac alia usibilia et utilia predictarum possessionum ipsorum in quolibet anno sortive inter se percipere, similiter et molendini lucra. Item literalia instrumenta ipsorum divisionabilia, si que habuissent in antea facto in premisso confecta, vana, cassa et friola, ac viribus caritura,*) exhibitoribusque eorundem nocitura **) relinquendo, hoc similiter declarato, *) Az eredetiben vanas, cassas et friolas, ac viribus carituras **) Az eredetiben nocituras hibásan.