Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

- 233 ­fuerit expediens, nobis amicabiliter rescribatis. Dátum Torde, octavo die octavarum festi Omnium Sanctorum anno domini M. CCC. nonagesimo primo. Nos igitur iustis et legitimis petitionibus vestris arinuen­tes ut tenemur, una cum prelibato Nicolao filio Cozme homine vestro nostrum hominem, videlicet fratrem Lucasium pres­byterum, socium nostrum conventualem pro testimonio trans­misimus fidedignum, qui demum ad nos reversi nobis con­corditer retulerunt eo modo per nos requisiti, quod ipsi feria secunda proxima ante Nativitatem Domini pariter acce­dendo, ante dicto magistro Stephano filio Beche a Iohanne et Anthonio filiis Nicolai, Ladislao filio Ladislai, altero Ladis­lao filio Geleth ac Iohanne filio Michaelis divisionem petiis­sent congruentem et partes protunc taliter concordassent, ut ipsam divisionem in dominicam Septuagesimam prorogas­sent, ita tamen, ut tam actor quam in causam attracti homi­nes voyvodales et testimonia nostra ducere deberent ac una partium quatuor homines et reliqua similiter quatuor probos et nobiles viros per partes electos convocarent, et quidquid iidem octo probi et nobiles viri per partes electi coram te­stimoniis nostris et voyvodalibus *) hominibus in omnibus factis universarum possessionum ipsorum et portionum pos­sessionariarum ubilibet habitarum divisionabiliter decreverint, ambe partes tenerentur acceptare, et si qua partium ipsam ordinationem non acceptaret, extunc parti ipsam acceptanti centum marcis denariorum et iudici viginti marcis denario­rum convinceretur eo facto; ad quod se partes predicte co­ram ipsis spontanea obligassent voluntate. Dátum tertio die diei termini prenotati, anno domini supra dicto. Eredetije papíron, hátán pecsét maradványaival, 8004. 1391. nov. 15, dec. 18. (1392.) febr. 11. 1391. dec. 20. *) Hibásan voyvodalis.

Next

/
Thumbnails
Contents