Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

Zapancha, ipsamque viam saliendo penes eandem sunt due mete terree de novo accumulate, a quibus quidem metis ad quendam montem ascendendo in cacumineque eiusdem ad sepe dictam plagam meridionalem pergendo annectit alium montem Kezberch nominatum, ubi in cacumine dicti montis sunt due mete terree de novo erecte, inde reflectitur ad par­tém occidentalem et in cacumine cuiusdam montis inter Maromorisium et Auas existentis per largum spatium pro­cedendo reflectitur ad septemtrionem, ubi in uno loco sunt due mete terree de novo accumulate, abindeque descendit de cacumine unius parvi montis versus dictam plagam sep­temtrionalem, ubi annectit quandam viam venientem de dicta Vysk iuxta predictum fluvium Tycie existentem, ubi ipsam viam saliendo penes eandem sunt due mete terree de novo erecte, dehinc vero intrat ad predictum fluvium Tycie in introitu cuiusdam rivuli Felsethecheu nominati ex alia parte ipsius fluvii Tycie, scilicet a plaga septemtrionali decurrentis et existentis, ubi attingit possessionis Vrmezew appellate metas, deindeque in eodem fluvio Felsethecheu contra meatum eiusdem supra ad orientem currendo exit de eodem in quen­dam alium fluvium Mortuspataka vocatum, iuxta quem a parte meridionali est una meta terrea de novo erecta, in quo tandem supra per largum spatium currendo venit ad quen­dam locum unius pontis super eodem fluvio olim existentis et etiam usque ad quandam magnam viam inibi habitam, in qua quidem via regirat modicum versus septemtrionem et currendo venit ad alium locum unius pontis super fluvio Sarospatak vocato dudum existentis, unde super ipso fluvio Sarospatak directe versus orientem usque ad caput eiusdem currendo circuit quendam locum Zeek nuncupatum et venit ad quandam silvam, de qua exeundo versusque septemtrio­nalem plagam declivo modo currendo annectit quandam viam, que ducit in possessionem Bedeuhaza vocatam, de qua eundo et ad quendam montem ascendendo in cacumine eiusdem est una meta terrea, deinde tendit ad unara semitam de predicta possessione Talabor ducentem, abindeque versus eandem plagam septemtrionalem currendo iungit caput cuius­dam fluvii Mortospatak vocati et cadit in fluvium Kysmortos

Next

/
Thumbnails
Contents