Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

1386. spt. 20 CLXII. (Gyulafehérváron) 1386. sept. 20. Az erdélyi, káptalan bizonyítja, hogy Kelneki János ingó javait vég­rendeletiig Gyógvi Istvánnak hagyományozta. Capitulum ecclesie Transsilvane omnibus Christi fideli­bus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod cum nos ad instantem petitio­nem nobilis viri Iohannis filii Salomonis de Kelnek discretos viros dominos Ladislaum cantorem et alium Ladislaum socios et concanonicos nostros, coram quibus suum conderet testa­mentum, duxissemus transmittendos, tandem exinde ad nos reversi concorditer et unanimi voce nobis retulerunt in hunc modum, quod idem lohannes filius Salomonis licet eger cor­pore, sanum tamen per omnia habens intellectum et compos sue mentis coram ipsis et aliis nobilibus viris ac dominabus ad hoc specialiter vocatis et rogatis, videlicet Stephano filio Martini de Tathe, Luca nobili de Beid, Stephano filio Luce de Dyog, domina consorte eiusdem, domina Katherina puella sibi subarrata et domino Luca presbytero capellano eorun­dem nobilium de Dyog, in remedium et salutem anime sue ac parentum suorum inter alias dispositiones et testamentarias ordinationes tale fecisset et condidisset testamentum, quod ipse omnes res suas mobiles et immobiles, videlicet equatias, oves, boves, porcos et quelibet animalia sua,*) necnon omnia vasa sua argentea, scilicet scutellas, urceos, cocliaria. baltea, piccaria ac omnia utensilia domus sue quocunque nomine vocentur, eidem magistro Stephano filio Luce ob amorem speciális proximitatis et beneficiorum per eundem sibi impen­sorum commisisset et legasset. Dátum in vigilia beati Mathei -apostoli et euangeliste, anno domini Millesimo CCC. octoage­simo sexto, honorabilibus et discretis viris Ladislao preposito *) A hátán megpecsételt példányban némely stylusbeli eltérésen, továbbá a záradékból a kanonokok neveinek kihagyásán kivűl az anima­lia sua és necnon omnia vasa sua szavak közt még terram Zenthgerg vocatam in sede Zeredahel et aliam particulam terre Zyluas vocatam szavak olvashatók.

Next

/
Thumbnails
Contents