Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
Tandem ipsis octavis instantibus annotatus Nicolaus actor personaliter ab una, pro ipso vero Iacobo *) Stephanus filius Michaelis cum procuratoriis literis nostris parte ab altéra ad prelatorum, barronum ac nostram, necnon regni nobilium in sede nostra iudiciaria adherentium venientes presentiam sibi in premissis iuris equitatem petierunt elargiri. His itaque perceptis et premissis suo modo premetitis, quia dicte partes se in facto possessionum earum prescriptarum nulla metalia instrumenta preter pre exhibita ad conservationem dicte terre litigiose insufficientia ad nostras requisitiones iuridicas habere asserebant, ipsa etiam nostra iudiciaria commissio superius contenta ipsis prelatis, barronibus et regni nobilibus vero et iusto modo lata fore videbatur, ad reambulationemque et metarum ostensionem possessionum partium predictarum ac alia infra declaranda nostri et vestri homines necessario sunt destinandi, igitur vestram amicitiam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros detis homines utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus Stephanus dictus Vos de Zentheged vei Ladislaus filius Wlkeyn de Kayla, aut Benedictus filius Benedicti de Iklod an Ladislaus filius Nicolai de Zentbmiklos, sin Simon filius Iuanka de eadem pro parte dicti actoris, item Petrus vei Andreas filii Galli de Markhaza vei Iohannes filius Iacobi de Zylkerek, an Thomas filius Gebarth de eadem sin Iohannes filius Iuanka de Evvs, seu Paulus filius Peteu de Sombor sin Albertus de Manyuk pro parte predicti in causam attracti aliis absentibus homines nostri tertio die festi beati Georgii martyris nunc venturi et aliis diebus ad id aptis ad facies predictarum possessionum partium utrarumque vicinis et commetaneis suis universis legitime inibi convocatis et partibus vei legitimis ipsarum procuratoribus presentibus accedendo, primo predictas possessiones Chepan, Nemeth et Sumkerek vocatas ipsius actoris a parte predicte possessionis Fata dicti in causam attracti per metas et cursus metales per ipsum actorem vei eiusdem procuratorem legitimum ostendendos et demonstrandos reambulent et signis metalibus 'undique conapr. 26.