Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
1371. apr. 25. jun. 4. dictum Olah avum *) nobilium videlicet Michaelis dicti Henke et Iohannis filii Michaelis ac aliorum fratrum eorundem nunc detentorum eiusdem possessionis Gyurgfolua, nomine stii iobagionis concedere fecisset et ab eo tempore ipse Georgius dictus Olah et iidem successores sui nomine iuris ipsorum contra eorum voluntatem possedissent. Cum tamen ipsa possessio Felekfark alio nomine Gyurfohva ipsis iure hereditario pertineret et hoc vicinis et commetaneis eiusdem constaret evidenter, super quo vestram petimus amicitiam presentibus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Andreas dictus Bathur de Zucbak vei Nicolaus filius Joseph de Machkas, aut Michael dictus Darabus similiter de Machkas aliis absentibus homo noster ab Qmnibus, quibus decet et licet, specialiter autem a vicinis et commetaneis eiusdem sciat et inquirat palam et occulte de premissis omnimodam veritatem; et post hec, prout exinde vobis veritas constiterit premissorum, nobis in vestris literis amicabiliter rescribatis. Dátum in Sancto Emerico, in festő beati Marci euangeliste anno domini M. CCC. LXX. primo. Nos enim amicabilibus petitionibus vestre nobilitatis iustis et legitimis annuentes, cum predicto Andrea dicto Bathur homine vestro nostrum hominem, videlicet fratrem lohannem socium nostrum conventualem ad premissa peragenda duximus pro testimonio transmittendum, qui demum ad nos reversi nobis consona voce retuleriint, quod ipsi feria quarta proxima ante festum Corporis Christi nunc preteritum ad vicinos et commetaneos nobiles eiusdem pos[sessionis Gyurg]folua et ad quoslibet alios tam nobiles quam ignobiles in provincia ipsius possessionis pariter accessissent palam et occulte diligenter investigantes, ipsam possessionem Felekfark alio nomine Gyurgfolua vocatam s[emper et ab] antiquo ad predecessores eorundem nobilium de Swk iure hereditario pertinentem exstitisse rescivissent iuxta continentiam literarum vestrarum predictarum, sed qualiter postmodum ipsa possessio Feleklark alio nomine Gyurfolua fuerit ad ipsos nobiles, qui nunc ipsam possiderent, devoluta, nullám de eo indagare potuissent *) így, helyesen Georgio dicto Olah avo lenne.