Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
admittantur. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Nicolaus filius Ladizlai de Nemige in persona nobilis domine Katherine, consortis Ladislai filii Gereu de Mehes, socri sue ad nostre serenitatis accedendo presentiam exhibuit nobis quasdam duas literas nostras patentes secreto et rotundo sigillo nostro consignatas, unam super quadam speciali gratia eidem nobili domine per nos facta et aliam in facto cuiusdam compositionis inter ipsum Ladislaum et dominam pretactam consortem suam ab una, et Iohannem filium comitis Nicolai de Aluinch et dominam Claram eius consortem parte ab alia inite et firmate confectas tenorum subsequentium, petens nostram exinde excellentiam prece subiectiva, ut easdem acceptare, approbare, ratificare ac pro ipsa nobili domina suisque heredibus universis nostro dignaremur privilegio confirmare. Quarum unius tenor talis est: Nos Lodovicus dei gratia rex sat., 1. az 1363. jul. 19-én kelt oklevelet elébb LXXXV. sz. a. — Alterius vero litere nostre tenor dinoscitur esse talis: Nos Lodovicus dei gratia rex — — sat., 1. az 1366. maj. 16-án kelt oklevelet elébb C1II. sz. a. — Nos itaque iustis, legitimis et modestis supplicationibus eiusdem Nicolai in persona iam dicte nobilis domine nostre humiliter porrectis maiestati per eundem regia favorabilitate clementer exauditis et admissis pretactas duas literas nostras patentes non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas presentibus de verbo ad verbum insertas quoad omnes earum continentias et clausulas acceptamus, approbamus, ratificamus ac pro eadem nobili domina suisque heredibus et posteritatibus universis mera regia auctoritate perpetue valituras confirmamus presentis privilegii nostri patrocinio mediante salvis iuribus alienis. In cuius rei memóriám, firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras privilegiales pendentis et autentici novi sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis in Christo patris domini Ladislai episcopi Wesprimiensis reginalis cancellarii et aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini Millesimo CCC. LX. septimo, quarto nonas Decembris, regni autem nostri anno XX. sexto, venerabilibus in Christo patribus et dominis Thoma archiepiscopo Colocensi ad Strigoniensem, 1367. dec. 2