Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

tibus reambulet eandem per suas veras metas et antiquas et ubi necesse fuerit novas metas iuxta veteres erigendo, reambulatamque et ab aliorum possessionariis iuribus metali­bus distinctionibus separatam et distinctam relinquat eidem domino abbati et sue ecclesie perpetuo possidendam eo iure, quo ad ipsum et dicte ecclesie sue dinoscitur pertinere, si per quempiam non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, citet eosdem in nostram presentiam ad terminum com­petentem rationem contradictionis ipsorum reddituros; et post hec seriem omnium premissorum, prout fuerit opportunum, nobis in vestris literis amicabiliter rescribatis. Dátum in Sancto Emerico, in festő Decollationis beati Iohannis baptiste anno domini M. CCC. LX. septimo. Nos enim petitionibus vestris annuentes una cum Michaele dicto Darabus de Machkas homine vestro nostrum hominem, videlicet discretum virum magistrum Michaelem socium et con­canonicum nostrum ad premissa exsequenda duximus trans­mittendum, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retu­lerunt, quod ipsi in festő beatorum Cosme et Domiani mar­tyrum ad faciem possessionis Mariatelke vocate accessissent, ac vicinis et commetaneis eiusdem circumquaque legitime convocatis ipsisque presentibus eandem per suas veras metas et antiquas reambulassent novas metas iuxta veteres, ubi necesse erat, erigendo reambulatamque et ab aliorum posses­sionibus separatam et distinctam relinquissent eidem domino Ottoni abbati et sue ecclesie perpetuo possidendam eo iure, quo ad ipsum et ad dictam suam ecclesiam dinoscitur per­tinere. Cursus autem metarum ipsius possessionis Mariatelke hoc ordine distinguntur: primo enim incipit a parte meridionali in quodam monticulo parvo, in quo est meta perforata, deinde saliendo ultra viam ad unum berch pervenitur ad duas metas terreas, postmodum procedendo paululum per idem berch per­venitur ad locum Mariatelkefeu vocatum et in latere cuiusdam silve reperissent unam metam cursualem, abhinc transeundo versus aquilonem per unum nemus pervenitur ad quendam lo­cum Kyralkutafeu et Mariatelkefeu et inter ipsos in uno rubeto unam metam terream reperissent, ulterius procedendo ultra 1367. aug. 29. sept. 27. i

Next

/
Thumbnails
Contents