Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
rarum earundem fidelicer exsequenda duximus destinandum, qui demum ad nos reversi et per nos requisiti nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festő beati lacobi apostoli nunc preterito et aliis diebus immediate subsequentibus ad hoc aptis ad faciem supra dicte terre litigiose vicinis et commetaneis suis inibi legitime convocatis et presentibus accessissent, et eandem in duas divisissent partes quoequales, quarum unam, videlicet a parte prenotate ville episcopalis Saard vocate prefato domino Dominico episcopo eiusque ecclesie et ville prenotatis, aliam vero partém supra dicte ville vestre et usui populi eiusdem funiculo distributionis mensurando statuissent perpetuo possidendas, novas metas divisionem ipsius terre demonstrantes in locis necessariis et opportunis erexissent hoc modo : prima enim meta incipitur in quodam monte inter duos montes maiores, unum a parte Igen Elusbyrch et a parte Saard Hegesberch vocatos a parte occidentali, et abhinc descendit in latere eiusdem montis in quodam loco puro inter nemores,*) in quo prius vinea exstitisset, est alia meta de novo erecta, et dehinc in pede eiusdem montis est iterurn una meta penes nemores**) erecta et postea currendo versus villám regalem Karco vocatam, scilicet ad partém orientalem in terris arabilibus erexissent unam metam, abhinc versus eandem plagam per bonum spatium eundo in eisdem terris arabilibus erexissent similiter unam metam, abhinc paulisper pergendo confodissent similiter unam metam terream, et deinde similiter in eisdem terris arabilibus versus eandem plagam eundo erexissent unam metam similiter terream, dehinc versus eandem plagam ut premittitur per modicum spatium gradiendo unam metam terream erexissent, deinde in eisdem terris arabilibus prope quandam viam magnam et publicam, qua itur de possessione Saard versus possessionem Igen vocatam, iuxta quendam fluvium Igenpataca vocatum erexissent unam metam, similiter unam metam, et abhinc transeundo versus eandem plagam orientalem, scilicet versus possessionem Karco vocatam pergendo similiter in terris arabilibus successive erexissent septem metas, quarum una et ultima est satis jul. 25. *—•**) így, nemora helyett.