Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
domini Lodovici dei gratia illustris regis Hungarie patenter confectas nobis directas recepimus sumpmo cum honore hunc tenorem per omnia continentes: Nos Lodovicus dei gratia rex Hungarie memorie commendamus tenore presentium significantes universis, quod quia ecclesia kathedralis beati Michaelis archangeli terre nostre Transsilvane et eius prelati ratione cuiusdam particule terre inter villám ipsius ecclesie Sard vocatam et nostram regalem villám ad castrum nostrum Kechkes dictum spectantem ungarice Igen et saxonice Krappundarf nuncupatam adiacentis, quam ipsius nostre ville populi a multis retroactis temporibus in preiudicium memorate ecclesie, cui terram ipsam seu terre particulam etiam dominus rex Karulus genitor noster carissimus mediantibus literis suis specialibus per nos privilegialiter confirmatis restituerat gloriose, indebite totaliter occupatam detinuerunt et ea potentialiter usi fuerunt usque modo, incommoda p[assi] *) sunt et displicentiarum genera perceperunt hactenus inűnita, populi etiam predictarum ambarum villarum in usu iam dicte terre contra sese decertantes multos invicem conflictus et plurimorum hominum ex utra[que parte mortificatiojnes commiserunt, prout hec omnia evidenter sunt patefacta nostre maiestati; igitur nos cupientes perpetuam inter ipsas ambas partes pacem fieri et concordiam, volente etiam et propter bonum pacis et [unionis ambarum] partium a nobis instanter hoc ipsum petente fideli nostro dilecto venerabili domino Dominico ecclesie prefate episcopo, mature decernentes et ex certa scientia ordinantes duximus committendum, ut pre[fata terra litigiosa, quamvis] ambe partes literas habeant regales terram ipsam et eius metarum cursus directe tangentes, non obstantibus tamen in hoc solum casu literis huiusmodi, quibus circa alios suos [certos tenores nolumus derogare,] inter iam dictas partes per fidelem nostrum dilectum nobilem virum Petrum de Jara vicevoyvodam magnifici baronis nostri Dionysii voyvode Transsilvani et capitaneum **) civitatis *) A [] közt levő s az orsz. levéltár eredeti példányából is kiszakadt helyeket XVI. századi kéz oldalt pótolta. **) így> hibásan capitanei helyett. V. ö. Fejér IX. 560.