Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
causidicos magistris Ladislao filio Gyeletii de Nymigie pro se personaliter et Stephano filio Beche cum legitimis literis procuratoriis honorabilis capituli ecclesie Albensis Transsilvane, item Michaele et Nicolao filiis eiusdem magistri Ladislai similiter pro se personaliter, Gelety, Ladislao et Andrea filiis prefati magistri Ladislai filii Gyeletii, ac Iohanne filio Michaelis filii Gyeletii nobilibus de Wyragusberk fratribus ipsorum absentibus tanquam presentibus, quorum onera penitus ad se assumendo ab una, parte vero ex altéra magistris Iacobo filio Iacobi, Nicolao filio Andree, Gregorio filio Iohannis similiter in sua et Apa fratris sui uterini personis cum sufficientibus literis procuratoriis Petri vicevoyvode nostri ac Iohanne filio Gegus de Bethleen et de Almakerek coram nobis personaliter constitutis, per easdem partes nobis propositum exstitit pariter et relatum ministerio vive vocis, quod licet in facto divisionis linee generationis lis et contentio inter ipsos mota fuisset et exorta ac diutius ventilata, tandem tamen prius obtenta nostra iudiciaria concordandi licentia per compositionem proborum et nobilium virorum, videlicet eiusdem Petri vicevoyvode, Petri filii Bethlem de Dewa, Iohannis dicti Lepes de Gurgen, Nicolai, Ladislai et Iohannis filiorum Peteu de Leta ét de Baluanus, ac Vbul de Hunyad et Pauli dicti Beseneu de Chycho castellanorum nostrorum ac aliorum quamplurimorum proborum nobilium pacem partium zelatorum propter bonum pacis et concordie unionem ac fraterne dilectionis oblectamen,*) ut omnis rancoris, dissensionis, odii, invidie et discordie fomes de eorum medio a modo et deinceps radicitus evulsus sopiatur et sempiterne pacis favore, sincere ac mutue fraternalis dilectionis oblectamine ipsi et eorum posteritates ut veri proximi sub ipsius pacis fervore inter se amplexari valerent et gratulari, ad talem pacis et concordie devenissent unionem ac devenerunt et concordarunt coram nobis tali modo, quod iidem magistri Iacobus, Nicolaus, Gregorius, Apa et lohannes filius Gegus eisdem magistris Ladislao filio Gyeletii, Michaeli, Nicolao, Gyelety, Andree et Ladislao filiis eiusdem magistri Ladislai, necnon Iohanni filio Michaelis *) Hibásan oblectaminc.