Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
coram nobis, vicevoyvode nostro ac comitibus nostris parochialibus plene recipere possit. Annúimus nichilominus etiam, ut universi nobiles iobagiones et famulos ipsorum impossessionatos in eorum possessionibus commorantes ipsimet iudicandi habeant facultatem, exceptis dumtaxat tribus causis seu causarum articulis, scilicet furticinio, latrocinio et facto potentiario; et si in reddenda iustitia iidem nobiles tardi extiterint, non iobagiones vei famuli ipsorum, sed ipsi soli in nostram, vicevoyvode vei comitis nostri parochialis presentiam rationem reddituri evocentur iuris processu mediante. Hoc etiam non pretermittimus, quod si comites nostri parochiales alicui comprovinciali nobili debitores aut culpabiles extiterint, ratione debiti vei offensionis ipsorum ad nostram evocari possint presentiam iudiciariam se emendare. Preterea nec exactor iudiciorum nostrorum, vicevoyvode nostri aut comitum nostrorum parochialium sine iudice nobilium vei eius homine in nullo comitatu procedere possit, de iudiciis vero exactis iudices nobilium iuxta antiquam consuetudinem portionem habere possint. Ad presentiam quidem comitum nostrorum parochialium iudex nobilium vei suus homo et non altér quoslibet citare debeat. Dicimus etiam, ut si alicuius nobilis hominis iobagio propter suos offensus criminales personis pereclitari (így) contingat, dominus ipsorum rerum suarum tertiam partém tollat. Ceterum adiungimus, ut si nobiles homines extra sedem nostram iudiciariam pro aliquibus delictis captivari contingat, communes iudices nostri, scilicet officiales et castellani nequaquam possint iudicare, sed nostro iudicio vei vicevoyvode nostri adducantur. In cuius commissionis et ordinationis nostre durabilitatem presentes concessimus literas nostras privilegiales sigilli nostri pendentis munimine roboratas. Dátum die, loco et anno pre-_üií! r . maj. 8. notatis. Eredetije hártyán, violaszinű selyem zsinóron függő megkopott viaszpecséttel s az oklevélnek lehajtott felső szélére kivűl, kétségtelenül a vajda cancellariáján reá irt Feyrwar jegyzéssel, 7163. Kiadta Fejér VIII. 4.619; Tört. Tár 1886. 202; Densimanu 673 ; Zimmermann n. Werner I. 523.